Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Ad exitium itidem tale Pentadius trahebatur, cui id obiectum est, quod a Constantio missus, notis excepit, quae propinquante pernicie, super multis interrogatus, responderat Gallus. Sed cum se iuste defenderet, tandem abiit innoxius.
Iniquitate simili Florentius magister officiorum (Nigriniani filius) contrusus est in insulam Boas.
Pari sorte Euagrius comes rei privatae, et Saturninus ex cura palatii, et Cyrinus ex notario, portati sunt in exilium. Ursuli vero necem largitionum comitis ipsa mihi videtur flesse Iustitia, imperatorem arguens ut ingratum. Cum enim Caesar in partes mitteretur occiduas, omni tenacitate stringendus, nullaque potestate militi quicquam donandi delata, ut pateret ad motus asperiores[*](asperiores, Pet.; aptior, Bent.; asperior, V.) exercitus, hic idem Ursulus datis litteris ad eum qui Gallicanos tuebatur thesauros, quicquid posceret Caesar, procul dubio iusserat dari.
Quo exstincto cum maledictis execrationibusque multorum se Iulianus sentiret expositum, impurgabile crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua hominem affirmabat occisum, praetendens quod eum militaris ira delevit, memor quae dixerat (ut ante rettulimus), cum Amidam vidisset excisam.
Ideoque timidus videbatur, vel parum intellegens quid conveniret, cum Arbitionem semper ambiguum et praetumidum his quaestionibus praefecisset, aliis