Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Parabantur nihilo minus externorum atque civilium instrumenta bellorum, et augebatur turmarum equestrium numerus, parique studio supplementa legionibus scripta sunt, indictis per provincias tirociniis, omnisque ordo et professio vexabatur, vestem armaque exhibens et tormenta, aurum quin etiam et argentum, multiplicisque rei cibariae copias, et diversa genera iumentorum.
Et quia a[*](a, W2, Momm.; V omits.) Persarum rege ad sua ob[*](ad sua ob, Novák; ob, G; ad, V (ad-con, in contruso added by V2 in margin).) difficultatem hiberni temporis aegre contruso, reserata caeli temperie validior impetus timebatur, ad Transtigritanos reges et satrapas legati cum muneribus missi sunt amplis, monituri cunctos et hortaturi, nostra sentire, et nihil fallax temptare vel fraudulentum.
Ante omnia tamen Arsaces et Meribanes, Armeniae et Hiberiae reges, cultu ambitioso indumentorum emercabantur, et multiformibus donis, damna Romanis negotiis[*](Romanis negotiis, transposui, c.c.) illaturi, si rebus tum etiam dubiis descivissent ad Persas.
Inter tot urgentia, Hermogene defuncto, ad praefecturam promovetur Helpidius, ortus in Paphlagonia, aspectu vilis et lingua, sed simplicioris ingenii, incruentus et mitis, adeo ut cum ei coram innocentem quendam torquere Constantius praecepisset, aequo animo abrogari sibi potestatem oraret,[*](oraret, Lind.; orabat, V.) haecque potioribus aliis ex sententia principis agenda permitti.
Rigore itaque instantium negotiorum anceps Constantius, quid capesseret ambigebat, diu multumque anxius, utrum Iulianum peteret et longinqua, an Parthos repelleret, iam transituros (ut minabantur) Euphratem, haerensque tandem cum ducibus communicato saepe consilio, in id flexus est, ut finito propiore bello vel certe mollito, nullo post terga relicto quem formidaret, Illyriis percursis et Italia (ut rebatur), Iulianum inter exordia ipsa coeptorum tamquam praedam venaticiam[*](praedam venaticiam, transposui, c.c.) caperet. Hoc enim ad leniendum suorum metum subinde praedicabat.