Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Augebat etiam amaritudinem temporum, flagitatorum rapacitas inexpleta, plus odiorum ei quam pecuniae conferentium. Hocque multis intolerantius videbatur, quod nec causam aliquando audivit, nec provinciarum indemnitati prospexit, cum multiplicatis tributis et vectigalibus vexarentur. Eratque super his adimere facilis quae donabat.
Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda
Figura tali situque membrorum: subniger, luce oculorum edita, cernensque acutum, molli , rasis assidue genis lucentibus ad decorem, usque ad pubem ab ipsis colli confinis longior, brevissimis cruribus et incurvis, unde saltu valebat et cursu.[*](undecursu, enclosed in brackets by Gardt., cf. xxv. 4, 22.)
Pollinctum igitur corpus defuncti, conditumque in loculis, Iovianus etiam tum protector domesticus, cum regia prosequi pompa, Constantinopolim usque iussus est, prope necessitudines eius humandum.
Eique vehiculo insidenti, quod portabat reliquias, ut principibus solet, annonae militaris offerebantur indicia (ut ipsi nominant probae) et animalia publica monstrabantur, et ex usu crebrescebant occursus, quae et alia horum similia eidem imperium quidem sed et cassum[*](sed etcassum, A; sed vicarium, Harman; sede et assum, V.) et umbratile (ut ministro rerum funebrium) portendebant.
Dum haec in diversa parte terrarum, Fortunae struunt volubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur assidue, avesque suspiciens, praescire festinabat accidentium finem, sed responsis ambiguis et obscuris haerebat, futurorum incertus.
Eique tandem aruspicinae peritus, Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiavit eventus, inspectu iecoris (ut aiebat ipse) praedoctus, quod operimento duplici viderat tectum. Cumque ille timeret, ne cupiditati suae congruentia fingerentur, eratque[*](eratque, Haupt; atque, V.) ideo maestus, omen multo praesentius ipse conspexit, quod excessum Constantii dare monstrabat. Eodem enim puncto quo idem obierat in Cilicia, lapso milite qui se insessurum equo dextra manu erexit, humique prostrate, exclamavit ilico audientibus multis, cecidisse qui eum ad culmen extulerat celsum.