Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Id Ephesius quoque Heraclitus asserens monet, ab inertibus et ignavis, eventus variante fortuna, superatos aliquotiens viros fuisse praestantes; illud
Ut autem in externis bellis hie princeps fuit saucius et afflictus, ita prospere succedentibus pugnis civilibus tumidus, et intestinis ulceribus rei publicae sanie perfusus horrenda: quo pravo proposito magis quam recto vel usitato, triumphalis arcus ex clade provinciarum sumptibus magnis erexit in Galliis et Pannoniis, titulis gestorum affixis, se (quoad stare poterunt monumenta) lecturis.
Uxoribus et spadonum gracilentis vocibus et palatinis quibusdam nimium quantum addictus, ad singula eius verba plaudentibus, et quid ille aiat aut neget (ut assentiri possint) observantibus.
Augebat etiam amaritudinem temporum, flagitatorum rapacitas inexpleta, plus odiorum ei quam pecuniae conferentium. Hocque multis intolerantius videbatur, quod nec causam aliquando audivit, nec provinciarum indemnitati prospexit, cum multiplicatis tributis et vectigalibus vexarentur. Eratque super his adimere facilis quae donabat.
Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda