Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quae necesse sit fieri in compendium redigam breue. Equos praebebo currules Hispanos, et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem, vel certe ex dediticiis, qui ad nostra

v2.p.58
desciscunt. Et haec ad usque exitum vitae me spondeo non modo grato animo,[*](animo, added by G; V omits; non modo gratum verum cupidum (om. animo) sugg. by Pighius.) verum cupido quoque facturum.

Praefectos praetorio, aequitate et meritis notos, tua nobis dabit dementia, residuos iudices, militiaeque moderatores, promovendos arbitrio meo concedi est consentaneum, itidemque stipatores. Stultum est enim cum ante caveri possit ne fiat, eos ad[*](eos ad, NA; ad BG; V omits ad, def. by Pighius.) latus imperatoris adscisci, quorum mores ignorantur et voluntates.

Hoc sane sine ulla dubitatione firmaverim: tirones ad peregrina et longinqua Galli transmittere,[*](transmittere or dimittere, Clark, c.c.; mittere, V, def. by Pighius.) diuturna perturbatione, casibusque vexati gravissimis, nec sponte sua poterunt nec coacti, ne consumpta penitus iuventute, ut[*](ut, added by Val.; V omits.) affliguntur praeterita recordantes, ita desperatione pereant impendentium.

Nec Parthicis gentibus opponenda auxilia hinc acciri conveniet, cum adhuc nec barbarici sint impetus interclusi, et (si dici quod verum est pateris), haec provinciae malis iactatae continuis, externis indigeant adiumentis et fortibus.

Haec hortando (ut aestimo) salutariter scripsi, poscens et rogans. Scio enim scio nequid sublatius dicam, quam[*](quam, Clark; cum, V; parum, Novák.) imperio ,[*](congruit, Clark; congrues V1; congruens, V2, Novák.) quas rerum acerbitates, iam conclamatas et perditas, concordia vicissim sibi cedentium principum, meliorem

v2.p.60
revocavit in statum, cum appareat maiorum exemplo nostrorum, moderatores haec et similia cogitantes, fortunate beateque vivendi quodam modo viam, et ultimo tempori posteritatique iucundam sui memoriam commendare.

His litteris iunctas secretiores alias Constantio offerendas clanculo misit, obiurgatorias et mordaces, quarum seriem nec scrutari licebat,[*](licebat, Clark; licunt, V; licuerat, Novák.) nec (si licuisset), proferre decebat in publicum.

Ad id munus implendum, electi viri sunt graves, Pentadius officiorum magister, et Eutherius cubiculi praepositus, post oblatas litteras relaturi, nullo suppresso, quae viderunt, et super ordine futurorum fidenter acturi.

Auxerat inter haec coeptorum invidiam, Florenti fuga praefecti, qui velut praesagiens concitandos[*](concitandos, NAG; concitanda moturus militem, Pet.; concitandos motus ut militem, V.) motus ob[*](ob, G; et, A; ut, V.) militem (ut sermone tenus iactabatur), accitum, consulto discesserat Viennam, alimentariae rei gratia divelli causatus a Caesare, quem saepe tractatum asperius formidabat.

Dein cum comperisset eum ad Augustum culmen evectum, exigua ac prope nulla vivendi spe versus in metum, ut longe disiunctus, malis se quae suspicabatur, exemit, et necessitudine omni relicta, digressus venit ad Constantium itineribus lentis, utque se nulli obnoxium culpae monstraret, Iulianum

v2.p.62
ut perduellem multis criminibus appetebat.