Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphraten. Quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, expeditiones metuens[*](expeditiones metuens, tr. by Novák, c. c.) Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens, impensiore cura limitem instruebat eoum[*](eoum, C. F. W. M.; cum, V.) omni apparatu bellorum, armaque et tirocinia cogens, legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum

v2.p.52
statariae pugnae per orientales saepius eminuere[*](eminuere, Kiessling; emicuere, EBG; enimuere, V; emicuere, V2.) procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat, mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis, loca suspecta protinus occuparet.

Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum quorsum evaderet pertimescens haeserat[*](haeserat, Her. and Clark, c.c.; erat, V.) anxius, numquam assensurum Constantium factis multa volvendo considerans, apud quem sordebat ut infimus et contemptus.