Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Tuebantur autem hanc civitatem legiones duae (prima Flavia primaque Parthica), et indigenae plures cum auxilio equitum, illic[*](illic, Traube; ilico, V.) ob repentinum malum[*](malum, BG; ad V; adventum hostium, Momm.) clausorum,[*](clausorum, Clark; inclusorum, V.) qui omnes (ut dixi) vinctis manibus ducebantur, nullo iuvante nostrorum.

Nisibin enim sub pellibus agens pars maior exercitus custodibat, intervallo perquam longo discretam, alioqui numquam labenti Singarae vel temporibus

v2.p.40
priscis, quisquam ferre auxilium potuit, aquarum penuria cunctis circum arentibus locis. Et licet ad praesciscendos adversos subitosque motus, id munimentum opportune locavit antiquitas, dispendio tamen fuit rei Romanae, cum defensorum iactura aliquotiens interceptum.

Exciso itaque oppido, rex Nisibin prudenti consilio vitans, memor nimirum quae saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis, Bezabden, quam Phaenicham quoque institutores veteres appellarunt, vi vel promissorum dulcedine illectis defensoribus retenturus,[*](retenturus, V; reseraturus or tentaturus, C. F. W. M.; recepturus, Novák.) munimentum impendio validum in colle mediocriter edito positum, vergensque in margines Tigridis, atque ubi loca suspecta sunt et humilia, duplici muro vallatum. Ad cuius tutelam tres legiones sunt deputatae, secunda Flavia secundaque Armeniaca, et Parthica itidem[*](Partica itidem, NT2G; Parthicas ft lem, V.) secunda cum sagittariis pluribus Zabdicenis, in quorum solo nobis obtemperantium hoc est municipium positum.

Primo igitur impetu, cum agmine cataphractorum fulgentium, rex ipse sublimior ceteris

v2.p.42
castrorum ambitum circumcursans, prope labra ipsa fossarum venit audentius, petitusque ballistarum ictibus crebris[*](ictibus crebris, Bent., Novák; actibus cretis, V; iactibus crebris, Eyssen.) et sagittarum, densitate opertus armorum in modum testudinis contextorum, abscessit innoxius.

Ira tamen tum sequestrata, caduceatoribus missis ex more, clausos blandius hortabatur, ut vitae speique consulturi, obsidium deditione solverent opportuna, reseratisque portis egressi, supplices victori gentium semet offerrent.

Quibus adire propius ausis, defensores moenium ideo pepercerunt, quod cohaerenter sibi iunctos duxerant eisdem notos ingenuos Singarae captos: eorum enim miseratione, telum nemo contorsit, nec super pace respondit.

Deinde datis indutiis diei totius et noctis, ante alterius lucis initium Persarum populus omnis adortus avide vallum, acriter minans ac fremens, ubi ad ipsa moenia confidenter accessit, dimicabat[*](dimicabat, HA; instabat, G; dicabat, V.) vi magna resistentibus oppidanis.

Eaque[*](eaque, Haupt, Novák; atque ea re, Gardt.; et quae res, V.) re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas vehentes, alii opponentes vimineas crates, velut caeci pergebant introrsus, nec nostris innocui.

v2.p.44
Sagittarum enim nimbi crebrius volitantes, stantes confertius perforabant, partibusque post solis occasum aequa iactura digressis, appetente postridie luce, ardentius multo quam antea pugnabatur, hinc inde concinentibus tubis, nec minores strages utrubique visae sunt, ambobus obstinatissime colluctatis.