Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Et quia sollicitus Caesar, quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, attente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas, inde iussorum urgeret
Perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos.
Qui cum suscepisset Caesaris litteras, monentis petentisque ut venire acceleraret, rem publicam consiliis iuvaturus, obstinatissime detrectabat, hac[*](hac, Novák; ea, RBG; ae, V.) ratione pavore mente confusa, quod aperte[*](aperte, Gardt.; aperta, V.) scripta significabant, ab imperatore nusquam diiungi debere praefectum, in ardore terribilium rerum. Adiectumque est quod si procurare[*](procurare V; procurrere, N, Val.; procursare, Gardt.; properare, Günther; pop. Rom. or provinciam procurare, sugg. by Clark; id procurare, Novák.) dissimulasset, ipse propria sponte proiceret insignia principatus, gloriosum esse existimans iussa morte oppetere, quam ei[*](ei, Val.; B and G omit; et, V.) provinciarum interitum assignari. Sed vicit praefecti propositum pertinax, his quae rationabiliter poscebantur, parere, contentione maxima reluctantis.
Inter has tamen moras absentis Lupicini, motusque militares timentis praefecti, Iulianus consiliorum[*](consiliorum, V; consiliatorum, Gardt.) adminiculo destitutus, ancipitique sententia fluctuans, id optimum factu existimavit: