Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et super auxiliariis quidem et trecentenis, cogendis ocius proficisci, Lupicinus conventus est solus, transisse ad Britannias nondum compertus, de Scutariis autem et Gentilibus excerpere quemque promptissimum, et ipse perducere Sintula iubetur, Caesaris stabuli tribunus.

Conticuit hisque acquieverat Iulianus, potioris arbitrio cuncta concedens. Illud tamen nec dissimulare potuit nec silere: ut illi nullas paterentur molestias, qui relictis laribus transrhenanis, sub hoc venerant pacto, ne ducerentur ad partes umquam transalpinas, verendum esse affirmans, ne voluntarii barbari militares, saepe sub eius modi legibus assueti transire ad nostra, hoc cognito deinceps arcerentur. Sed loquebatur in cassum.