Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Eoque affirmante, primis auspiciis non congruere aptari muliebri mundo, equi phalera[*](falera, V2EBG; phalerae, V, Gardt., Novák.) quaerebatur,[*](quaerebatur, V; quaerebantur, Gardt., Novák.) uti coronatus speciem saltem obscuram, superioris praetenderet potestatis. Sed cum id quoque turpe esse asseveraret, Maurus nomine quidam, postea comes, qui rem male gessit apud Succorum angustias, Petulantium[*](Petulantium, Lind.; speculantium, V.) tune hastatus, abstractum sibi torquem, quo ut draconarius utebatur, capiti Iuliani imposuit confidenter, qui trusus ad necessitatem extremam, iamque periculum praesens vitare non posse advertens, si reniti perseverasset, quinos omnibus aureos, argentique singula pondo promisit.
Hisque gestis, haut minore quam antea cura constrictus, futuraque celeri providens corde, nec diadema gestavit, nec procedere ausus est usquam, nec agere seria quae nimis urgebant.
Sed cum ad latebras secessisset occultas, accidentium varietate perterritus Iulianus, aliqui palatii decurio, qui ordo est dignitatis, pleniore gradu signa Petulantium ingressus atque Celtarum, facinus indignum turbulente exclamat, pridie Augustum eorum arbitrio declaratum, clam interemptum.
Hocque comperto, milites quos ignota pari sollicitudine movebant et nota, pars crispantes missilia, alii minitantes nudatis gladiis, diverso vagoque (ut in repentino solet) excursu, occupavere volucriter regiam,[*](regiam, EAG; regem, B; regum, V.) strepituque immani excubitores perculsi, et tribuni et domesticorum comes Excubitor nomine, veritique versabilis perfidiam militis, evanuere metu mortis subitae dispalati.
Viso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati, et interrogati, quae causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute principis novi,[*](novi, added by Clark, c.c.) non antea discesserunt, quam adsciti in consistorium, fulgentem eum augusto habitu conspexissent.
His tamen auditis, etiam illi quos antegressos rettulimus, ducente Sintula, cum eo iam securi Parisios revertuntur: edictoque ut futura luce cuncti convenirent in campo, progressus princeps ambitiosius solito, tribunal ascendit, signis aquilisque circumdatus et vexillis, saeptusque tutius[*](tutius, T2, Val.; totius, V.) armatarum cohortium globis.
Cumque interquievisset paulisper,[*](paulisper, Damsté; Fletcher would tr. interquievisset and paululum; paululum, V.) dum alte contemplatur praesentium vultus, alacres omnes visos et laetos, quasi lituis verbis (ut intellegi possit) simplicibus incendebat:
Res ardua poscit et flagitat, propugnatores mei reique publicae fortes et fidi, qui mecum pro statu provinciarum vitam saepius obiecistis, quoniam Caesarem vestrum firmo iudicio ad potestatum omnium columen sustulistis, perstringere pauca summatim, ut remedia permutatae rei iusta[*](rei iusta, G; re rustra, V; re in tuta, V3.) colligantur et cauta.
Vixdum adulescens specie tenus purpuratus (ut nostis), vestrae tutelae nutu caelesti commissus, numquam a proposito recte vivendi deiectus sum, vobiscum in omni labore perspicuus, cum dispersa gentium confidentia, post civitatum excidia, peremptaque innumera hominum milia, pauca quae semiintegra sunt relicta cladis
Id sane nec praetermitti est [*](est aequum, added by G; oportet by Brakman, est by Pighius; V omits.) taceri, quod cum prope Argentoratum illuxisset ille beatissimus dies, vehens quodam modo Galliis perpetuam libertatem, inter confertissima tela me discurrente, vos vigore ususque diuturnitate fundati, velut incitatos torrentes, hostes abruptius inundantes, superastis ferro , vel fluminis profundo submersos, paucis relictis nostrorum, quorum exequias honestavimus, celebri potius laude quam luctu.
Post quae opinor tanta et talia, nec posteritatem tacituram de vestris in rem publicam meritis, quae gentibus cunctis plene iam cognita sunt, si eum[*](iameum, added by Her.; plene quem, without lac., V; si plene, G.) quem altiore fastigio maiestatis ornastis, virtute gravitateque, siquid adversum ingruerit, defendatis.
Ut autem rerum integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda consilii vestri facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex, nec militiae rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non sine detrimento pudoris, eo qui pro quolibet petere temptaverit discessuro.