Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Et cum[*](et cumgerit, added by V2 in margin.) ad idem signum aequis partibus soli concurrent, obscuratur (ut dictum est) penitus hebetato candore, Graece σύνοδος dicitur.
Nasci autem putatur et tunc lunae[*](et tune lunae, Her., Clark; mene, BG; tune nae, V2.) cum parva declinatione velut e perpendiculo, superiectum gerit[*](egerit, Clark; gerit, V2.) solem. Exortus vero eius adhuc gracilescens, primitus mortalitati videtur, cum ad secundum relicto sole migraverit signum. Progressa itaque porrectius, iamque abunde nitens cornutae habitu μηνοειδής est appellata. Cum autem sole longo coeperit interstitio summoveri, et ad quartum[*](quartum, Val.; quintum, V.) pervenerit signum, radiis eius ad se conversis, maius concipit lumen, et fit Graeco sermone διχόμηνις, quae forma semiorbem ostendit.