Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Sol autem geminus ita videri existimatur, si erecta[*](erecta, V; euecta, Gardt.) solito celsius nubes, aeternorumque ignium propinquitate collucens, orbis alterius claritudinem tamquam e speculo puriore formaverit.
Nunc veniamus ad lunam. Apertum et evidentem ita demum sustinet luna defectum, cum pleno lumine rotundata, solique contraria, ab eius orbe centum octoginta partibus (id est signo septimo) disparatur. Et quamquam hoc per omne plenilunium semper eveniat, non semper deficit tamen.
Sed quoniam circa terrenam mobilitatem locata, et a caelo totius pulchritudinis extima, non numquam ferienti se subserit lanci, obiectu metae noctis
Et cum[*](et cumgerit, added by V2 in margin.) ad idem signum aequis partibus soli concurrent, obscuratur (ut dictum est) penitus hebetato candore, Graece σύνοδος dicitur.