Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Eodem tempore per Eoos tractus caelum subtextum caligine cernebatur obscura, et a primo
v2.p.8
aurorae exortu ad usque meridiem, intermicabant iugiter stellae; hisque terroribus accedebat, quod cum lux caelestis operiretur, e mundi conspectu penitus lance abrepta, defecisse diutius solem pavidae mentes hominum aestimabant; primo attenuatum in lunae corniculantis effigiem, deinde in speciem auctum semenstrem, posteaque in integrum restitutum. Quod alias non evenit ita perspicue, nisi cum post inaequales cursus iter[*](iter, Val.; inter, V.) menstruum lunae ad idem[*](idem, G; id, V.) revocatur initium, certis temporum intervallis, id est cum in domicilio eiusdem signi tota reperitur luna sub sole, liniamentis obiecta rectissimis, atque in his paulisper consistit minutis, quae geometrica ratio partium partes appellat.