Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ire igitur ad haec ratione vel vi[*](ui, added by Val.; V omits.) componenda,

v2.p.4
Lupicinum placuit, ea tempestate magistrum armorum, bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia erigentem ut cornua,[*](ut cornua, EBG; incongrue, Corn.; cornuae et, V.) et de tragico (quod aiunt) cothurno strepentem, super quo[*](quo, T2A; quod, V.) diu ambigebatur, avarus esset potius an crudelis.

Moto igitur velitari auxilio, Aerulis scilicet et Batavis, numerisque Moesiacorum duobus, adulta hieme dux ante dictus Bononiam venit, quaesitisque navigiis, et omni imposito milite, observato flatu secundo ventorum, ad Rutupias sitas ex adverso defertur, petitque Lundinium, ut exinde suscepto pro rei qualitate consilio, festinaret ocius ad procinctum.

Quae cum[*](cum, V; dum, Clark.) ita geruntur,[*](geruntur, NBG; gererentur Kiessling, Pighius; agerentur, E; genrentur, V1; genruntur V2.) post Amidae oppugnationem Ursicinum ad commilitium principis ut peditum magistrum reversum, (successisse enim eum Barbationi praediximus), obtrectatores excipiunt, primo disseminantes mordaces susurros, dein propalam ficta crimina subnectentes.

Quibus imperator assensus, ex opinione pleraque aestimans, et insidiantibus patens, Arbitionem et Florentium officiorum magistrum quaesitores dederat spectaturos, quas ob res oppidum sit excisum.