Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Tamen quia hostiles ballistae ferratis impositae turribus, in humiliora ex supernis valentes, ut loco dispari ita eventu dissimili, nostra[*](nostros, Mommsen.) multo cruore foedabant, ingruente iam vespera, cum requiescerent partes, noctis spatium maius consumptum est, ut excogitari possit quid exitio ita atroci obiectaretur.
Et tandem multa versantibus nobis, sedit consilium quod tutius celeritas fecit, quattuor eisdem ballistis scorpiones opponi, qui dum translati e regione, caute (quod artis est difficillimae) collocantur, lux nobis advenit maestissima, Persarum manipulos formidatos ostentans, adiectis elephantorum agminibus, quorum stridore immanitateque corporum nihil humanae mentes terribilius cernunt.
Cumque omni ex latere armorum et operum beluarumque molibus urgeremur, per scorpionum ferreas fundas e propugnaculis subinde rotundi
Rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse certaminibus cogitur, his turbinum infortuniis percitus, novo et nusquam antea cognito more, proeliatoris militis ritu prosiluit in confertos, et quia conspectior tegentium multitudine procul speculantibus visebatur, petitus crebritate telorum, multis stipatoribus stratis, abscessit, alternans regibilis acies, et ad extremum diei, nec mortium truci visu[*](uisu, C2 A; viso, BG; visione, Günther, Pet.; visio, V.) nec vulnerum territus, tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.
Verum nocte proelia dirimente, somno per breve otium capto, nitescente iam luce, ad potiunda
Et diu cruentum proelium stetit, nec metu mortis quisquam ex aliqua parte a studio propugnandi removebatur, eoque producta contentione, cum sors partium eventu regeretur indeclinabili, diu laborata moles illa nostrorum, velut terrae quodam tremore quassata[*](quassata, EW2G; quasina, V.) procubuit, et tamquam itinerario aggere, vel superposito ponte, complanatum spatium, quod inter murum[*](murum, G; muros, Kiessling; murorum, V; murorum ambitum, Her.) congestamque forinsecus struem hiabat, patefecit hostibus transitum, nullis obicibus impeditum, et pars pleraque militum deiectorum oppressa vel debilitata cessavit.[*](cessauit, Clark; cessabat, EBG; cessabit, V.)
Concursum est tamen undique ad propulsationem periculi tam abrupti, et festinandi studio aliis impedientibus alios, audacia hostium ipso successu crescebat.
Accitis igitur regis imperio proeliatoribus[*](proeliatoribus, vulgo; praedatoribus, V. oppilatae, Gronov. pater;) universis, strictoque comminus ferro, cum sanguis utrubique immensis caedibus funderetur, oppilatae[*](oppletae, W2; appellate, V.) sunt corporibus fossae latiorque via ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam
Itaque vespera tenebrante, cum adhuc licet iniqua reluctante fortuna, multitudo nostrorum manu conserta distringeretur, in abstrusa quadam parte oppidi cum duobus aliis latens, obscurae praesidio noctis postica per quam nihil servabatur evado, et squalentum peritia locorum, comitumque adiutus celeritate, ad decimum lapidem tandem perveni.
In qua statione lenius recreati, cum ire protinus pergeremus, et incedendi nimietate iam superarer, ut insuetus ingenuus, offendi dirum aspectum, sed fatigato mihi lassitudine gravi levamen impendio tempestivum.