Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Erant nobiscum duae legiones Magnentiacae recens e Galliis ductae (ut praediximus) virorum fortium et pernicium, ad planarios conflictus aptorum, ad eas vero belli artes quibus stringebamur, non modo inhabiles, sed contra nimii turbatores, qui cum neque in[*](neque in, E, Lind.; nequem, V.) machinis neque in operum constructione iuvarent, aliquotiens[*]( aliquotiens, Clark; aliquem, V.) stolidius[*](stolidius, G; studiosius, Fletcher; studius, V.) erumpentes, dimicantesque fidentissime minuto numero revertebant, tantum proficientes, quantum in publico (ut aiunt) incendio, aqua unius hominis manu adgesta.
Postremo obseratis portis praecaute vetantibusque[*](praecaute uetantibusque (u., Bentley, Cornelissen), Novák; praecantibusque, V.) tribunis, egredi nequeuntes, frendebant ut bestiae. Verum secutis diebus efficacia eorum eminuit (ut docebimus).
In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluvium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exsurgens, sub qua hiabant rupes abscisae, ut despici sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis fornicibus subterraneis, per radices montis