Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Ursicinus maerens, quod ex alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tune in regendo milite potioris, Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem, crebro monebat, ut compositis velitaribus cunctis,

v1.p.484
per imos pedes montium occultis itineribus properarent, quo levium armorum auxilio, siqua fors iuvisset, stationibus interceptis, nocturnas hostium aggrederentur excubias, quae ingenti circumitu vallaverant muros, aut lacessitionibus crebris occuparent obsidioni fortiter adhaerentes.

Quibus Sabinianus renitebatur ut noxiis, palam quidem litteras imperiales praetendens, intacto ubique milite, quicquid geri potuisset impleri debere aperte iubentes, clam vero corde altissimo retinens, saepe in comitatu sibi mandatum, ut amplam omnem adipiscendae laudis decessori suo ardenti studio gloriae circumcideret, etiam ex re publica processuram.

Adeo vel cum exitio provinciarum festinabatur, ne bellicosus homo memorabilis alicuius facinoris auctor nuntiaretur aut socius. Ideoque his attonitus malis, exploratores ad nos saepe mittendo, licet ob custodias artas nullus facile oppidum poterat introire, et utilia agitando complura, nihil proficiens visebatur, ut leo magnitudine corporis et torvitate terribilis, inclusos intra retia catulos periculo ereptum ire non audens, unguibus ademptis et dentibus.

v1.p.486

Sed in civitate, ubi sparsorum per vias cadaverum multitude humandi officia superaret, pestilentia tot malis accessit, verminantium corporum lue tabifica, vaporatis aestibus varioque plebis languore nutrita, quae genera morborum unde oriri solent breviter explicabo.

Nimietatem frigoris aut caloris, vel umoris vel siccitatis, pestilentias gignere philosophi et illustres medici tradiderunt. Unde accolentes loca palustria vel umecta tusses et oculares[*](humecta fusses et oculares, Lind.; umectatus sese ioculares, V.) casus et similia perferunt, contra confines caloribus tepore[*](tepore, G; tempore, V.) febrium arescunt.[*](arescunt, G; arescentes, V; lac. after arescentes, Novák; arescunt frequentes, Her.) Sed quanto ignis materies ceteris est efficacior,[*](materia est acrior ceteris et efficacior suggested by Novák.) tanto ad perimendum celerior siccitas.

Hinc cum decennali bello Graecia desudaret, ne peregrinus poenas dissociati regalis matrimonii lucraretur, huius modi grassante pernicie, telis Apollinis periere complures (qui sol aestimatur).

Atque ut Thucydides exponit, clades illa, quae in Peloponnesiaci belli principiis Athenienses acerbo genere morbi vexavit, ab usque ferventi Aethiopiae

v1.p.488
plaga paulatim proserpens, Atticam occupavit.

Aliis placet auras (ut solent) aquasque vitiatas faetore cadaverum, vel similibus, salubritatis violare maximam partem, vel certe aeris permutationem subitam aegritudines parere leviores.