Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura, supplicationibus expresse conceptis, consulta numinum scitabantur, chartulae sive[*](sive, Clark; seu, EBG; saevi, V.) membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa, interdum remanebant in fano.
Ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui (ut erat angusti pectoris[*](angusti pectoris, G; augusti rectoris, V.) ) obsurdescens in aliis etiam nimium seriis, in hoc titulo ima (quod aiunt) auricula mollior, et suspicax et minutus, acri felle concaluit; statimque ad Orientem ocius ire monuit Paulum, potestate delata, ut instar ducis rerum experientia clari, ad arbitrium suum audiri efficeret causas.
Datumque est negotium Modesto .(etiam tum per Orientem comiti) apto ad haec et similia. Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio, ut lenioris ingenii, spernebatur.
Perrexit (ut praeceptum est) Paulus funesti furoris et anhelitus plenus, dataque calumniae indulgentia plurimis,[*](plurimis, Clark with V, corr. l from r; plurimi, E2BG.) ducebantur ab orbe prope terrarum, iuxta nobiles et obscuri, quorum aliquos vinculorum afflixerant nexus, alios claustra poenalia consumpserunt.