Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio vilis et parva. Oppidum est Abydum in Thebaidis partis situm extremo.[*](partis situmextreme, Pet.; partis dum extreme, V; parte situm extrema, AG.) Hic Besae dei localiter appellati, oraculum quondam
Et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura, supplicationibus expresse conceptis, consulta numinum scitabantur, chartulae sive[*](sive, Clark; seu, EBG; saevi, V.) membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa, interdum remanebant in fano.
Ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui (ut erat angusti pectoris[*](angusti pectoris, G; augusti rectoris, V.) ) obsurdescens in aliis etiam nimium seriis, in hoc titulo ima (quod aiunt) auricula mollior, et suspicax et minutus, acri felle concaluit; statimque ad Orientem ocius ire monuit Paulum, potestate delata, ut instar ducis rerum experientia clari, ad arbitrium suum audiri efficeret causas.
Datumque est negotium Modesto .(etiam tum per Orientem comiti) apto ad haec et similia. Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio, ut lenioris ingenii, spernebatur.
Perrexit (ut praeceptum est) Paulus funesti furoris et anhelitus plenus, dataque calumniae indulgentia plurimis,[*](plurimis, Clark with V, corr. l from r; plurimi, E2BG.) ducebantur ab orbe prope terrarum, iuxta nobiles et obscuri, quorum aliquos vinculorum afflixerant nexus, alios claustra poenalia consumpserunt.
Et electa est speetatrix suppliciorum feralium civitas in Palaestina Scythopolis, gemina ratione visa magis omnibus opportuna, quod
Ductus est itaque inter primos Simplicius, Philippi filius, ex praefecto et consule, reus hac gratia postulatus, quod super adipiscendo interrogasse dicebatur imperio, perque elogium principis torqueri praeceptus, qui in his casibus nec peccatum aliquando pietati dederat nec erratum, fato quodam arcente, corpore immaculato lata[*](lata, V; G omits; Cornelissen del. as dittography.) fuga damnatus est.
Dein Parnasius (ex praefecto Aegypti) homo simplicium morum, eo[*](eo, added in NG; V omits.) adductus[*](adductus, Clark, cf. xiv. 11, 8; deductus, V (for which Her. cites Val. Max., viii. 1, abs. 6).) periculi, ut pronuntiaretur capitis reus, itidem pulsus est in exsilium, saepe auditus multo antehac rettulisse, quod cum Patras Achaicum oppidum, ubi genitus habuit larem, impetrandae causa cuiusdam relinqueret potestatis, per quietem deducentia se habitus tragici figmenta viderat multa.
Andronicus postea, studiis liberalibus et claritudine carminum notus, in iudicium introductus cum secura mente nullis suspicionibus urgeretur, purgando semet[*](semet, Bentley, Günther; semper et, V.) fidentius, absolutus est.
Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaevus quidem sed[*](sed, N2 C; set, Hermann; et, V.) corpore durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari non potuit, asserens
Et hos quidem aliosque paucos aequa sors, veritatis adiutrix, periculis eximit abruptis. Criminibus vero serpentibus latius, per implicates nexus sine fine distentos, quidam corporibus laniatis exstinguebantur, alii poenis ulterioribus damnati sunt bonis ereptis, Paulo succentore fabularum crudelium, quasi e[*](quasi e, W, Lind.; quas ce, V.) promptuaria cella, fallaciarum et nocendi species suggerente complures, cuius ex nutu (prope dixerim) pendebat incedentium[*](incedentium, V; incidentium, Clark, cf. xxvi. 10, 10.) omnium salus.
Nam siqui remedia quartanae vel doloris alterius collo gestaret, sive per monumentum transisse vesperi, malivolorum argueretur indiciis, ut veneficus, sepulchrorumque horrores, et errantium ibidem[*](ibidem, Lind.; intidem, V.) animarum ludibria colligens vana, pronuntiatus reus capitis interibat.
Et prorsus ita res agebatur, quasi Clarum, Dodonaeas arbores, et effata Delphorum olim sollemnia, in imperatoris