Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Feminae vero miserabili planctu, in primaevo flore succisam spem gentis solitis fletibus conclamabant, ut lacrimare cultrices Veneris saepe spectantur, in sollemnibus Adonidis sacris, quod simulacrum aliquod esse frugum adultarum religiones mysticae docent.
Post incensum corpus ossaque in argenteam urnam collecta,[*](conlecta, C. F. W. Müller; coniecta, Val.; contecta, V.) quae ad gentem humo mandanda
Biduoque ad otium dato, ac missis abunde qui pacis modo patentes agros pingues cultosque vastarent, quinquiens ordine multiplicato scutorum, cingitur civitas ac tertiae principio lucis, corusci globi turmarum impleverunt cuncta quae prospectus humanus potuit undique contueri, et sorte loca divisa, clementi gradu incedentes ordines occuparunt.
Persae omnes murorum ambitus obsidebant. Pars, quae orientem spectabat, Chionitis evenit, qua funestus nobis ceciderat adulescens, cuius manibus excidio urbis parentari debebat, Gelani[*](manibus Gelani, added by Novák; cf. xv. 8, 6; xix. 7, 1.) meridiano lateri sunt destinati, tractum servabant septentrionis Albani, occidentali portae oppositi sunt Segestani, acerrimi omnium bellatores, cum quibus elata in arduum specie elephantorum agmina rugosis horrenda corporibus, leniter incedebant, armatis onusta, ultra omnem diritatem taetri spectaculi formidanda, ut rettulimus saepe.
Cernentes populos tam indimensos, ad orbis Romani incendium diu quaesitos, in nostrum conversos exitium, salutis rata desperatione, gloriosos vitae exitus deinde curabamus, iamque omnibus nobis optatos.
A sole itaque orto usque diei ultimum, acies immobiles stabant, ut fixae nullo
Vixque ubi Grumbates hastam infectam sanguine ritu patrio nostrique more coniecerat fetialis, armis exercitus concrepans, involat[*](inuolat, Eyssen.; inuolanti, V (second n del.) muros, confestimque lacrimabilis belli turbo crudescit, rapido turmarum processu, in procinctum alacritate omni tendentium, et contra acri intentaque occursatione nostrorum.
Proinde diffractis capitibus, multos hostium scorpionum iactu moles saxeae colliserunt, alii traiecti sagittis, pars confixi tragulis humum corporibus obstruebant, vulnerati alii socios fuga praecipiti repetebant.