Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Cuius oppidi praesidio erat semper Quinta Parthica legio destinata, cum indigenarum turma non contemnenda. Sed tunc ingruentem Persarum multitudinem sex legiones, raptim percursis itineribus antegressae, muris adstitere firmissimis, Magnentiaci et Decentiaci, quos post consummatos civiles procinctus, ut fallaces et turbidos, ad Orientem venire compulit imperator, ubi nihil praeter bella timetur externa, et Tricensimani Decimanique, Fortenses et Superventores

v1.p.466
atque Praeventores, cum Aeliano iam comite, quos tirones tum etiam novellos, hortante memorato adhuc protectore, erupisse a Singara, Persasque fusos[*](Persasque fusos, tr. in G; f. Persasque, V.) in somnum retulimus trucidasse complures.

Aderat comitum quoque sagittariorum pars maior, equestris[*](equestris, Mommsen; equestres, V.) videlicet turmae ita cognominatae, ubi merent omnes ingenui barbari, armorum viriumque firmitudine inter alios eminentes.

Haec dum primi impetus turbo[*](turbo, added in G; uertigo, Her.; V omits.) conatibus agitat insperatis, rex cum populo suo gentibusque quas ductabat, a Bebase loco itinere flexo dextrorsus ut monuerat Antoninus, per Horren et Meiacarire et Charcha, ut transiturus Amidam, cum prope castella Romana venisset, quorum unum Reman, alterum Busan appellatur, perfugarum indicio didicit, multorum opes illuc translatas servari, ut in munimentis praecelsis et fidis, additumque est, ibi cum suppellectili pretiosa, inveniri feminam pulchram cum filia parvula, Craugasii Nisibeni cuiusdam uxorem, in municipali ordine genere fama potentiaque circumspecti.[*](lac. of 23 letters at end of page, V.)

Aviditate itaque rapiendi aliena festinans, petit impetu fidenti castella, unde subita animi consternatione defensores

v1.p.468
armorum varietate praestricti, se[*](praestricti se, Val.; praestrictis, V.) cunctosque prodidere, qui ad praesidia confugerunt, et digredi iussi confestim claves obtulere portarum, patefactisque aditibus, quicquid ibi congestum erat eruitur, et productae sunt attonitae metu mulieres, et infantes matribus implicati, graves aerumnas inter initia tenerioris aetatis experti.[*](lac. after experti, Clark.)

Cumque rex percontando cuiusnam coniux esset, Craugasii comperisset, vim in se metuentem, prope venire permisit intrepidam, et confisam[*](confisam, Novák; invisam, Damsté; uisam, V.) opertamque ad usque[*](ad usque, Gronovius pater, Bentley; absque, V.) labra ipsa atro velamine, certiore iam spe mariti recipiendi, et pudoris inviolati mansuri, benignius confirmavit. Audiens enim coniugem miro eius amore flagrare, hoc praemio Nisibenam proditionem mercari se posse arbitrabatur.

Inventas tamen alias quoque[*](alias quoque, Lind.; aliasque, V.) virgines, Christiano ritu cultui divino sacratas, custodiri intactas, et religioni servire solito more, nullo vetante, praecepit, lenitudinem profecto in tempore simulans, ut omnes quos antehac diritate crudelitateque terrebat, sponte sua metu remoto venirent, exemplis recentibus docti, humanitate eum et moribus iam placidis magnitudinem temperasse fortunae.

v1.p.470

Hoc miserae nostrorum captivitatis eventu rex laetus, successusque operiens similes, egressus exinde paulatimque incedens, Amidam die tertio venit.

Cumque primum aurora fulgeret, universa quae videri poterant armis stellantibus coruscabant, ac ferreus equitatus campos opplevit et colles.