Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Moxque (ut dictum est) cum abituri Samosatam luce etiam tum dubia pergeremus, ab alta quadam specula radiantium armorum splendore perstricti, hostisque adesse excitatius clamitantes, signo dato
Denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agi oporteat cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum, temere procursantes, et urgente utraque parte, Antoninus ambitiosius[*]( ambitiosius, Mommsen; ambitiosum, V. 2) praegrediens agmen,[*](agmen, Her.; agmini, Mommsen; agmina bursicino, V.) ab Ursicino agnitus, et obiurgatorio sonu vocis increpitus, proditorque et nefarius appellatus, sublata tiara, quam capiti summi[*](summi, Damsté; summo, V.) ferebat honoris insigne, desiluit equo, curvatisque membris, humum vultu paene contingens, salutavit patronum appellans et dominum, manus post terga conectens, quod apud Assyrios supplicis indicat formam.
Et Ignosce mihi inquit amplissime comes, necessitate non voluntate ad haec quae novi[*](novi, HBG; moui, Kellerbauer, Eyssen.; nonis, V.) scelesta, prolapso; egere me praecipitem iniqui[*](iniqui, Haupt; inquit, EBG; inquid, V.) flagitatores, ut nosti, quorum avaritiae ne tua quidem excelsa illa fortuna, propugnans miseriis meis, potuit refragari. Simul haec dicens, e medio prospectu abscessit, non aversus, sed dum evanesceret, verecunde retrogradiens et pectus ostentans.
Quae dum in curriculo semihorae aguntur, postsignani nostri, qui tenebant editiora collis exclamant, aliam cataphractorum multitudinem
Atque ut in rebus solent afflictis, ambigentes cuinam deberet aut posset occurri, trudente pondere plebis immensae, passim qua cuique proximum videbatur, diffundimur universi, dumque se quisque expedire discrimine magno conatur, sparsim disiecti hosti concursatori miscemur.
Itaque spreta iam vivendi cupiditate, fortiter decernentes, ad ripas pellimur Tigridis, alte excisas. Unde quidam praecipites pulsi, implicantibus armis, haeserunt, ubi vadosus est amnis, alii lacunarum hausti vertigine, vorabantur, non nulli cum hoste congressi, vario eventu certabant, quidam cuneorum densitate perterriti, petebant proximos Tauri montis excessus.
Inter quos dux ipse agnitus pugnatorumque mole circumdatus, cum Aiadalthe tribuno, caloneque uno, equi celeritate ereptus, abscessit.
Mihi dum avius ab itinere comitum quid agerem circumspicio, Verennianus domesticus protector occurrit, femur sagitta confixus, quam dum avellere obtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis, civitatem petebam, anhelo cursu rependo, ex eo latere quo incessebamur in