Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Cumque Bebasen villam venissent, unde ad Constantinam usque oppidum, quod centesimo lapide disparatur, arescunt omnia siti perpetua, nisi quod in puteis aqua reperitur exilis, quid agerent diu cunctati, iamque suorum duritiae fiducia transituri, exploratore fido docente, cognoscunt Euphratem, nivibus tabefactis inflatum, late fusis gurgitibus evagari, ideoque vado nequaquam posse transiri.
Convertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus, orditur, flecti iter suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum, omnium rerum usu regionum feracium, et consideratione ea qua rectus pergeret hostis, adhuc intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et Claudias[*](Barzalo et Claudias, Kellerbauer; Barzala et Laudias, G; barzaloc te laudias, V.) peterentur, sese ductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus, nullisque adhuc aquis advenis adolescens, facile penetrari poterit ut vadosus.
His auditis laudatoque suasore, et iusso ducere