Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Convertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus, orditur, flecti iter suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum, omnium rerum usu regionum feracium, et consideratione ea qua rectus pergeret hostis, adhuc intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et Claudias[*](Barzalo et Claudias, Kellerbauer; Barzala et Laudias, G; barzaloc te laudias, V.) peterentur, sese ductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus, nullisque adhuc aquis advenis adolescens, facile penetrari poterit ut vadosus.

His auditis laudatoque suasore, et iusso ducere

v1.p.456
qua norat, agmina cuncta, ab institute itinere conversa, praevium sequebantur.

Quo certis speculationibus cognito, nos disposuimus properare Samosatam, ut superato exinde flumine, pontiumque apud Zeugma et Capersana iuncturis abscisis, hostiles impetus (si iuvisset fors ulla,) repelleremus.

Sed contigit atrox et silentio omni dedecus obruendum. Namque duarum turmarum equites circiter septingenti, ad subsidium Mesopotamiae recens ex Illyrico missi, enerves et timidi, praesidium per eos tractus[*](tractus, Lind.; traductus, V.) agentes, nocturnasque paventes insidias, ab aggeribus publicis vesperi, quando custodiri magis omnes tramites conveniret, longius discedebant.