Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Nos interea paulisper cis Taurum morati, ex imperio ad partes Italiae festinantes, prope flumen venimus Hebrum, ex Odrysarum montibus decurrentem, ibique principis scripta suscepimus, iubentia omni causatione posthabita, reverti Mesopotamiam, sine apparitione ulla expeditionem curaturi periculosam, ad alium omni potestate translata.

Quod ideo per molestos formatores imperil struebatur, ut si Persae frustra habiti redissent ad sua,

v1.p.438
ducis novi virtuti facinus adsignaretur egregium; si fortuna sequior ingruisset, Ursicinus reus proditae[*](proditae, Cornelissen; ut proditor, Bentley; proditor, V.) rei publicae deferretur.

Agitatis itaque[*](itaque, Bentley, Haupt; ita siue, V.) rationibus, diu cunctati reversique, fastidii plenum Sabinianum invenimus, hominem mediocris staturae, et parvi angustique animi, vix sine turpi metu sufficientem ad levem convivii, nedum proelii strepitum, perferendum.

Tamen quoniam speculatores apparatus omnes apud hostes fervere, constanti asseveratione perfugis concinentibus, affirmabant, oscitante homunculo, Nisibin propere venimus, utilia paraturi, ne dissimulantes obsidium, Persae civitati supervenirent incautae.