Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Et quia me obsidionales aerumnae terrebant, intra semiclausam posticam exposito puero, nostrorum agmen agilitate volucri repetebam exanimis, nec multum afuit[*](afuit, Bentley, C. F. W. Müller, Haupt; fuit, V (def. Löfstedt, Pighi).) quin caperer.
Nam cum Abdigildum[*](Abdigildum, Her.; Abdigidum, G; abdigitdum, V.) quendam tribunum, fugientem cum calone ala sequeretur hostilis, lapsoque per fugam domino servum deprehensum, cum ego rapido ictu transirem, interrogassent, quisnam provectus[*](provectus, Val.; profectus, V.) sit iudex, audissentque Ursicinum paulo ante urbem ingressum, montem Izalam petere; occiso indice in unum quaesiti complures nos irrequietis cursibus sectabantur.
Quos cum iumenti agilitate praegressus, apud Amudin munimentum infirmum, dispersis per pabulum equis, recubantes nostros securius invenissem, porrecto extentius brachio, et summitatibus sagi contortis elatius, adesse hostes signo solito demonstrabam, eisdemque iunctus impetu communi ferebar, equo iam fatiscente.