Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent, omnesque suspensos adventantium calamitatum complicaret magna formido, comitatensis fabrica eandem incudem (ut dicitur) diu noctuque tundendo, ad spadonum arbitrium, imperatori suspicaci ac timido intendebat Ursicinum, velut vultus Gorgonei torvitatem, haec saepe taliaque replicans, quod interempto Silvano, quasi paenuria meliorum, ad tuendas partes eoas denuo missus, altius anhelabat.

Hac autem assentandi nimia foeditate, mercari complures nitebantur Eusebi favorem, cubiculi tunc praepositi, apud quem (si vere dici debeat) multa Constantius posuit,[*](posuit, Damsté; potuit, V.)

v1.p.424
ante dicti magistri equitum salutem acriter impugnantis ratione bifaria, quod omnium solus nec opes[*](hopes, Her.; opis, G; opus, V.) eius augebat,[*](augebat, Her.; agebat, V.) ut ceteri, et domo sua non cederet Antiochiae, quam molestissime flagitabat.

Qui ut coluber copia virus exuberans, natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium, excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris, gracilitate vocis semper puerilis et blandae, apud principis aures nimium patulas, existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent. Et brevi iussa fecerunt.