Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et collecti nocte provecta, impositique omnes quos lusoriae naves quadraginta quae tune aderant solae, ceperunt, decurrere iubentur per flumen, adeo taciti, ut etiam remi suspenderentur, ne barbaros sonitus excitaret undarum, atque mentis agilitate et corporum, dum

v1.p.412
hostes nostrorum ignes observant, adversas perrumpere milites[*](milites, V, deleted by Eyssen., Novák limitis, G.) ripas.

Dum haec celerantur, Hortarius rex nobis antea foederatus, non novaturus quaedam, sed amicus finitimis quoque suis, reges omnes et regales et regulos ad convivium corrogatos retinuit, epulis ad usque vigiliam tertiam gentili more extentis; quos discedentes inde casu nostri ex improviso adorti, nec interficere nec corripere ullo genere potuerunt, tenebrarum equorumque adiumento, quo dubius impetus trusit, abreptos; lixas vero vel servos, qui eos pedibus sequebantur, (nisi quos exemit discrimine temporis obscuritas) occiderunt.

Cognito denique transitu Romanorum,[*](transit Romanorum, Clark, c.c. R.t., V.) qui tune perque expeditiones praeteritas, ibi levamen sumere laborum opinabantur, ubi hostem contingeret inveniri, perculsi reges eorumque populi, qui pontem ne strueretur, studio servabant intento, metu exhorrescentes diffuse vertuntur in pedes; et indomito furore sedato, necessitudines opesque suas transferre longius festinabant. Statimque difficultate omni depulsa, ponte constrato, sollicitarum gentium opinione praeventa, visus in barbarico miles per Hortarii regna transibat intacta.