Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Inter quae ita ambigua, Iuthungi Alamannorum pars Italicis conterminans tractibus, obliti pacis et foederum, quae adepti sunt obsecrando, Raetias turbulente vastabant, adeo ut etiam oppidorum temptarent obsidia praeter solitum.
Ad quos repellendos cum valida manu missus Barbatio, in locum Silvani peditum promotus magister, ignavus sed verbis effusior, alacritate militum vehementer erecta, prostravit acerrime multos, ita ut exigua portio, quae periculi metu se dedit in fugam, aegre dilapsa, lares[*](lares, N2 E2, Gardt.; res, V.) suos non sine lacrimis reviseret et lamentis.
Huic pugnae Nevitta, postea consul, equestris praepositus turmae, et adfuisse et fortiter fecisse firmatur.
Eisdem diebus terrae motus horrendi, per Macedoniam Asiamque et Pontum, assiduis pulsibus oppida multa concusserunt et montes. Inter monumenta tamen multiformium aerumnarum, eminuere Nicomediae clades, Bithyniae urbium matris, cuius ruinarum eventum vere breviterque absolvam.