Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ideoque in se pugnae molem suspicati vertendam, dolos parabant et ferrum et preces. Verum aspectu primo exercitus tamquam fulminis ictu perculsi, ultimaque cogitantes, vitam precati, tributum annuum delectumque validae iuventutis et servitium spoponderunt, abnuere parati si iuberentur aliorsum migrare, ut gestibus indicabant et vultibus, locorum confisi praesidio, ubi lares post exactos dominos fixere securi.

Has enim terras Parthiscus irruens obliquatis meatibus, Histro miscetur. Sed dum solus licentius fluit, spatia longa et lata sensim praelabens,[*](praelabens, Novák, praeterluens, Clark, c.c.; praeterlabens, V.) et ea coartans prope exitum in angustias, accolas ab impetu Romanorum alveo Danubii defendit, a barbaricis vero excursibus suo tutos praestat obstaculo, ubi pleraque umidioris soli natura, et incrementis fluminum redundantia, stagnosa sunt et referta salicibus, ideoque invia, nisi perquam gnaris; et super his insularem

v1.p.384
anfractum, aditu Parthisci paene contiguum, amnis potior ambiens, terrae consortio separavit.

Hortante igitur principe, cum genuino fastu ad citeriorem venere fluminis ripam, ut exitus docuit, non iussa facturi, sed ne viderentur militis praesentiam formidasse, stabantque contumaciter, ideoque propinquasse monstrantes, ut iubenda repudiarent.

Quae imperator accidere posse contemplans, in agmina plurima clam distributo exercitu, celeritate volucri morantes[*](morantes, Novák; pigrantes, Pet.; mirantes, Her.; migrantes, V.) intra suorum acies clausit. Stansque in aggere celsiore cum paucis, et stipatorum praesidio tectus, eos ne ferocirent lenius admonebat.

Sed fluctuantes ambiguitate mentium in diversa rapiebantur, et furori mixta versutia, temptabant cum precibus proelium, vicinumque sibi in nostros parantes excursum, proiecere[*](sproiecere, EA; proiicere, BG; proicere, V.) consulto longius scuta, ut ad ea recuperanda sensim progressi, sine ullo fraudis indicio spatia furarentur.