Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Placuerat igitur post hunc rerum ordinem
Statimque ne alacritas intepesceret pugnatorum, impositi lintribus, per abdita ducti, velites expediti occuparunt latibula Sarmatarum, quos repentinus fefellit aspectus, gentiles lembos et nota remigia conspicantes.
Ubi vero procul micantibus telis, quod verebantur, propinquare senserunt, ad suffugia locorum palustrium se[*](se, added by NG (deleted by Löfstedt); V omits.) contulerunt, eosque secutus infestius miles, caesis plurimis ibi victoriam repperit, ubi nec caute posse consistere, nec audere aliquid credebatur.
Post absumptos paene diffusosque Amicenses, petiti sunt sine mora Picenses, ita ex regionibus appellati conterminis; quos tutiores fecere sociorum aerumnae, rumorum assiduitate compertae. Ad quos opprimendos, (erat enim arduum sequi per diversa conspersos, imprudentia viarum arcente,) Taifalorum auxilium et Liberorum adaeque Sarmatarum assumptum est.
Cumque auxiliorum agmina locorum ratio separaret, tractus contiguos Moesiae sibi miles elegit, Taifali proxima
Quae[*](quae, restored and lac. indicated by Clark.) perpessi[*](perpessi, added by Pet.; contemplantes, by Günther.) Limigantes territique subactorum exemplis et subitum[*](subitum, Pet.; subacie, D2W2; subacrum, V.) prostratorum, diu haesitabant ambiguis mentibus, utrum oppeterent an rogarent, cum utriusque rei suppeterent documenta non levia. Vicit tamen ad ultimum coetu seniorum urgente, dedendi sese[*](sese, Her. c. c.; se, V.) consilium. Variaeque palmae victoriarum accessit eorum quoque supplicatio, qui armis libertatem invaserant, et reliqui eorum[*](reliqui eorum, G; re iniquiore, Her.; reliqui ore, V.) cum precibus, ut superatos et imbelles dominos aspernati, fortioribus visis inclinavere cervices.
Accepta itaque publica fide, deserto montium propugnaculo, ad castra Romana convolavit eorum pars maior, diffusa per spatia ampla camporum, cum parentibus et natis atque coniugibus, opumque vilitate, quam eis ratio furari permisit.
Et qui animas amittere potius, quam cogi solum vertere putabantur, dum licentem amentiam libertatem existimarent, parere imperiis, et sedes alias suscipere sunt assensi, tranquillas et fidas, ut nec bellis vexari, nec mutari seditionibus possint. Eisdemque ex sententia (ut credebatur,) acceptis,
Hoc rerum prospero currente successu, tutela Illyrico competens gemina est ratione firmata, cuius negotii duplicem magnitudinem imperator aggressus utramque perfecit. Infidis attritis stratisque,[*](attritis stratisque; scripsi (cf. 28 below,), in lac. indicated by Haupt; infidis exules populous without lac., V.) exsules populos (licet mobilitate suppares[*](suppares, Haupt; supra*res, V.) ) acturos tamen paulo verecundius, tandem reductos in avitis sedibus collocavit. Eisdemque ad gratiae cumulum, non ignobilem quempiam regem, sed quem ipsi antea sibi praefecere regalem, imposuit, bonis animi corporisque praestantem.
Tali textu recte factorum, Constantius iam metuente sublimior, militarique consensu, secundo Sarmaticus appellatus, ex vocabulo subactorum, iamque discessurus, convocatis cohortibus, et centuriis, et manipulis omnibus, [*]( tribunali, Kellerbauer; tribunal, V.) insistens, signisque ambitus et aquilis, et agmine multiplicium potestatum, his exercitum allocutus est, ore omnium favorabilis, (ut solebat).
Hortatur recordatio rerum gloriose gestarum, omni iucunditate viris fortibus gratior, ea[*](gratior, EAG; gratior ea, Novk; gratiore ad, V.) ad modum verecundiae replicare, quae divinitus delata sorte vincendi, et ante proelia et in ipso correximus fervore pugnarum, Romanae rei fidissimi defensores. Quid enim tam pulchrum tamque
Persultabat Illyricum furor hostilis, absentiam nostram inanitate tumenti despiciens, dum Italos tueremur et Gallos, variisque discursibus vastabat extima limitum, nunc cavatis roboribus, aliquotiens peragrans pedibus flumina, non congressibus nec armis fretus aut viribus, sed latrociniis assuetus occultis, astu et ludificandi varietate, iam inde ab instituta gente nostris quoque maioribus formidatus; quae longius disparati, qua[*](qua, Lind.; quae, V.) ferri poterant tulimus, saeviores[*](aeviores, Fletcher, cf. Tac., Ann. ii. 26, 3; leviores, V.) iacturas efficacia ducum vitari[*](uitari, Cornelissen; uetari, V.) posse sperantes.
Ubi vero per licentiam scandens in maius, ad funestas provinciarum clades erepsit et crebras, communitis aditibus Raeticis, tutelaque pervigili Galliarum securitate fundata, terrore nullo relicto post terga, venimus in Pannonias, si placuerit[*](si placuerit, Bentley; si placerit, suggested by Clark; placuit, V.) numini sempiterno, labentia firmaturi; cunctisque paratis (ut nostis,) vere adulto egressi, arripuimus negotiorum maximas moles: primum ne struendo textis compagibus ponti, telorum officeret , quo opera levi perfecto, visis terris hostilibus et calcatis, obstinatis ad mortem animis conatos resistere Sarmatas, absque nostrorum dispendio stravimus, parique petulantia ruentes in agmina nobilium legionum, Quados Sarmatis adiumenta ferentes attrivimus.
His sequestratis Limigantes quoque fortitudine superavimus pari, interfectisque pluribus, alios periculi declinatio adegit suffugia petere latebrarum palustrium.
Hisque secundo finitis eventu, lenitatis tempus aderat tempestivae. Limigantes ad loca migrare compulimus longe discreta, ne in perniciem nostrorum se commovere possent ulterius et pepercimus plurimis, et Zizaim praefecimus Liberis, dicatum nobis futurum et fidum, plus aestimantes creare quam auferre barbaris regem, hoc decore augente sollemnitatem, quod eisdem quoque rector tributus antehac electus est et acceptus.