Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quae res Germanorum perculit animos, atque desertis insidiis, quas per arta loca et latebrosa struxerant nostris, trans Menum nomine fluvium ad opitulandum suis necessitudinibus avolarunt.

Ut enim in[*](in, added by Kellerbauer, cf. xvi. 12, 40.) rebus amat fieri dubiis et turbatis, hinc equitum nostrorum accursu, inde navigiis vectorum militum impetu repentino perterrefacti, evadendi subsidium velox locorum invenere prudentes, quorum digressu miles libere gradiens, opulentas pecore villas et frugibus rapiebat, nulli parcendo, extractisque captivis, domicilia cuncta, curatius ritu Romano constructa, flammis subditis exurebat.

Emensaque aestimatione decimi lapidis, cum prope silvam venisset squalore tenebrarum horrendam, stetit dux[*](dux, added by Clark; V omits.) diu cunctando, indicio perfugae doctus per subterranea quaedam occulta, fossasque multifidas, latere hostium[*](hostium, added by Novák; lac. after latere, Clark, c.c.) plurimos, ubi habile visum fuerit erupturos.