Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Eisdem diebus, allapso rumore Constantius doctus, obsesso apud Senonas Caesari auxilium non tulisse Marcellum, eum sacramento solutum abire iussit in larem. Qui tamquam iniuria gravi perculsus, quaedam in Iulianum moliebatur, auribus Augusti confisus, in omne patentibus crimen.

v1.p.226

Ideoque cum discederet, Eutherius praepositus cubiculi mittitur statim post eum, siquid finxerit convicturus. Verum ille hoc nesciens, mox venit Mediolanum, strepens et tumultuans, (ut erat vanidicus et amenti propior); admissus in consistorium, lulianum ut procacem insimulat, iamque ad evagandum altius validiores sibi pinnas aptare; ita enim cum motu quodam corporis loquebatur ingenti.

Haec eo fingente licentius, Eutherius (ut postulavit) inductus, iussusque loqui quod vellet, verecunde et modice docet, velari veritatem mendaciis. Magistro enim armorum, ut credebatur, cessante consulto, industria vigili Caesarem obsessum apud Senonas diu barbaros reppulisse, apparitoremque fidum auctori suo quoad vixerit fore, obligata cervice sua spondebat.

Res monuit super hoc eodem Eutherio pauca subserere, forsitan non credenda, ea re quod si Numa Pompilius vel Socrates bona quaedam dicerent de spadone, dictisque religionum adderent fidem, a veritate descivisse arguebantur. Sed inter vepres rosae nascuntur, et inter feras non nullae mitescunt, itaque carptim eius praecipua, quae sunt comperta, monstrabo.

Natus in Armenia sanguine libero, captusque a finitimis hostibus, etiam tum parvulus

v1.p.228
abstractis geminis Romanis mercatoribus venundatus, ad palatium Constantini deducitur; ubi paulatim adulescens rationem[*]( paulatim adulescens rationem, Val.; paulatim (lac. 14 letters) acules (lac. 9 letters) irationem, V.) recte vivendi, sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et scrupulosa, acumine nimio praestans, immensum quantum memoria vigens, benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator olim ex adulto iamque[*](adultoiamque, Val.; adulto (lac. 14 letters) tamque, V.) maturum audiret, honesta suadentem et recta, nulla vel venia certe digna peccasset.