Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Tune Iulianus, ut erat fortuna sui spectatior, meritisque magis quam imperio potens, Augustus acclamatione concordi totius exercitus appellatus, ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans.

Et ut augeret eventus secundi laetitiam, concilio convocato propositisque praemiis, propitio ore[*](conuocato . ore, Gardt.; concilio omni spectante (contione, Kiessling), Haupt; concilio (lac. 9 letters) mus peciare, V.) Chonodomarium sibi iussit offerri. Qui primo curvatus, deinde humi suppliciter fusus, gentilique prece veniam poscens, bono animo esse est iussus.

Et diebus postea paucis ductus ad comitatum

v1.p.300
imperatoris, missusque exinde Romam, in castris peregrinis, quae in monte sunt Caelio, morbo veterni consumptus est.