Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Parte alia Barbatio, post Silvani interitum promotus ad peditum magisterium, ex Italia iussu principis cum XXV milibus armatorum Rauracos venit.
Cogitatum est enim, solliciteque praestructum, ut saevientes ultra solitum Alamanni vagantesque fusius, multitudine geminata nostrorum, forcipis specie, trusi in angustias caederentur.
Dum haec tamen rite disposita celerantur, Laeti barbari ad tempestiva furta sollertes, inter utriusque exercitus castra occulte transgressi, invasere Lugdunum incautam, eamque populatam vi subita[*](subita, Hermann; summa, Gronov; uisu (lac. 8 letters) aconcremassent, V.) concremassent, ni clausis aditibus repercussi, quicquid extra oppidum potuit inveniri vastassent.
Qua clade cognita, agili studio Caesar missis cuneis tribus equitum expeditorum et fortium, tria observavit itinera, sciens per ea erupturos procul dubio grassatores; nec conatus ei insidianti[*](ei insidianti, Novák; neco (V2 in lac. 9 letters) inanti, V.) irritus fuit.
Cunctis enim qui per eos tramites exiere truncatis, receptaque praeda omni intacta, hi soli innoxii absoluti sunt, qui per vallum Barbationis transiere securi, ideo labi permissi, quod Bainobaudes tribunus, et Valentinianus postea
Quo non contentus, magister peditum ignavus et gloriarum Iuliani pervicax obtrectator, sciens se id contra utilitatem Romanae rei[*](Romanae rei, Mommsen; Romanam, W2 G; Romaniae, V.) iussisse—hoc enim cum argueretur, Cella confessus est—relatione fefellit Constantium, finxitque hos eosdem tribunos, ad sollicitandos milites quos duxerat per speciem venisse negotii publici; qua causa abrogata potestate ad lares rediere privati.
Eisdem diebus, exercituum adventu perterriti barbari, qui domicilia fixere cis Rhenum, partim difficiles vias et suapte natura clivosas, concaedibus clausere sollerter, arboribus immensi roboris caesis; alii occupatis insulis sparsis crebro per flumen Rhenum, ferum[*](ferum, added by Schneider; in place of Rhenum, Heraeus, c.c.; V omits.) ululantes et lugubre, conviciis Romanos incessebant et Caesarem; qui graviore motu animi percitus, ad corripiendos aliquos septem a Barbatione petierat naves, ex his quas velut transiturus amnem ad compaginandos paraverat pontes;
Doctus denique exploratorum delatione recens captorum, aestate iam torrida fluvium vado posse transiri, hortatus auxiliares velites cum Bainobaude Cornutorum misit tribuno,[*](misit tribuno, tr. by Heilmann; tribuno dimisit, Clark, c. c.; misit, V.) facinus memorabile si iuvisset fors patraturos, qui nunc incedendo per brevia, aliquotiens scutis in modum alveorum suppositis, nando ad insulam venere propinquam, egressique promiscue virile et muliebre secus sine aetatis ullo discrimine trucidabant ut pecudes, nanctique vacuas lintres, per eas licet vacillantes evecti, huius modi loca plurima perruperunt, et ubi caedendi satias cepit, opimitate praedarum onusti, cuius partem vi fluminis amiserunt, rediere omnes incolumes.
Hocque comperto, residui Germani, ut infido praesidio insularum relicto, ad ulteriora necessitudines et fruges opesque barbaricas contulerunt.
Conversus hinc Iulianus ad reparandas Tres Tabernas (munimentum ita cognominatum,) haut ita dudum obstinatione subversum hostili, quo aedificato constabat ad intima Galliarum (ut consueverant) adire Germanos arceri, et opus spe celerius consummavit, et victum defensoribus ibi locandis, ex barbaricis messibus non sine discriminis metu collectum militis manu, condidit ad usus anni totius.
Nec sane hoc solo contentus, sibi
Illud tamen rumore tenus ubique iactabatur, quod Iulianus non levaturus incommoda Galliarum electus est, sed ut possit per bella deleri saevissima, rudis etiam tum ut existimabatur, et ne sonitum quidem duraturus armorum.
Dum castrorum opera[*](castrorum opus militum opera, Mommsen.) mature consurgunt,[*](consurgunt, G; consurgit, V.) militisque pars stationes praetendit agrarias, alia frumenta insidiarum metu colligit caute, multitude barbarica rumorem nimia velocitate praeversa, Barbationem cum exercitu quem regebat (ut praedictum est) Gallico vallo discretum impetu repentino aggressa, sequensque fugientes ad usque Rauracos et ultra quoad potuit, rapta sarcinarum et iumentorum cum calonibus parte maxima redit ad suos.[*](lac. 13 letters at end of page, V.)
Et ille tamquam expeditione eventu prospero terminata, milite disperso per stationes hibernas, ad comitatum imperatoris revertit, crimen compositurus in Caesarem (ut solebat).[*](lac. 6 letters at end of line, V; graviter semper incessens, BG.)