Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Proinde quoniam—ut Mantuanus vates praedixit excelsus—maius opus moveo[*](So the text of Ammianus; see note on translation.) maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto nunc tempestivum, ne inter procinctus ardentes, proeliorumque varios casus, ignota quibusdam expediens imitari videar desides nauticos, attrita lintea cum rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et tempestates.
Ambigentes super origine prima Gallorum, scriptores veteres notitiam reliquere negotii semiplenam, sed postea Timagenes, et diligentia Graecus et lingua, haec quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris. Cuius fidem secuti, obscuritate dimota, eadem distincte docebimus et aperte.
Aborigines primos in his regionibus quidam visos esse firmarunt, Celtas nomine regis amabilis et matris eius vocabulo Galatas dictos—ita enim Gallos sermo Graecus appellat—alii Dorienses antiquiorem secutos Herculem oceani locos inhabitasse confines.
Drysidae memorant re vera fuisse
Aiunt quidam paucos post excidium Troiae fugitantes Graecos ubique loca haec occupasse tunc vacua.
Regionum autem incolae id magis omnibus asseverant, quod etiam nos legimus in monumentis eorum incisum, Amphitryonis filium Herculem ad Geryonis et Taurisci saevum[*](saeuum, V, Norden (cf. xxix. 5, 48); saevium, Val., Clark; saevorurm, BG.) tyrannorum perniciem festinasse, quorum alter Hispanias, alter Gallias infestabat; superatisque ambobus, coisse cum generosis feminis suscepisseque liberos plures, et eos partes quibus imperitabant suis nominibus appellasse.
A Phocaea vero Asiaticus populus, Harpali inclementiam vitans, Cyri regis praefecti, Italiam navigio petit. Cuius pars in Lucania Veliam, alia condidit in Viennensi Massiliam: dein secutis aetatibus oppida, aucta virium copia, instituere non pauca. Sed declinanda varietas saepe satietati coniuncta.
Per haec loca hominibus paulatim excultis, viguere studia laudabilium doctrinarum, inchoata per bardos et euhagis et . Et Bardi quidem fortia virorum illustrium facta, heroicis composita versibus,
Hanc Galliarum plagam ob suggestus montium arduos, et horrore nivali semper obductos, orbis residui incolis antehac paene ignotam, nisi qua litoribus est vicina, munimina claudunt undique natura velut arte circumdata.
Et a latere quidem australi, Tyrrheno alluitur et Gallico mari; qua caeleste suspicit plaustrum, a feris gentibus fluentis distinguitur Rheni; ubi occidentali subiecta est sideri, oceano et altitudine Pyrenaea arcetur;[*](Pyrenaea arcetur, Clark; Pyrenaei saltus urgetur, F. Walter; pyrenei surgitur, V.) unde ad solis ortus attollitur, aggeribus cedit Alpium Cottiarum; quas rex Cottius perdomitis Galliis, solus in angustiis latens, inviaque locorum
In his Alpibus Cottiis, quarum initium a Segusione est oppido, praecelsum erigitur iugum, nulli fere sine discrimine penetrabile.
Est enim e Galliis venientibus prona humilitate devexum, pendentium saxorum altrinsecus visu terribile praesertim verno tempore,[*](tepore, Damsté; tempore, V.) cum liquente gelu nivibusque solutis flatu calidiore ventorum, per diruptas utrimque angustias et lacunas, pruinarum congerie latebrosas, descendentes cunctantibus plantis homines et iumenta procidunt et carpenta; idque remedium ad arcendum exitium repertum est solum, quod pleraque vehicula vastis funibus illigata pone cohibente virorum vel nisu valido vix gressu reptante, paulo tutius devolvuntur. Et haec (ut diximus) anni verno contingunt.
Hieme vero humus crustata frigoribus et tamquam levigata ideoque labilis incessum praecipitantem impellit; et patulae valles per spatia plana glacie perfidae vorant non numquam transeuntes. Ob quae locorum callidi eminentes ligneos stilos per cautiora loca defigunt, ut eorum series viatorem ducat innoxium; qui si