Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Adsistimus apud vos—optimi rei publicae defensores—causae communi uno paene omnium spiritu vindicandae, quam acturus tamquam apud aequos iudices succinctius edocebo.
Post interitum rebellium tyrannorum, quos ad haec temptanda quae moverunt, rabies egit et furor, velut impiis eorum manibus Romano sanguine parentantes, persultant barbari Gallias, rupta limitum pace;
Huic igitur malo ultra apposita iam proserpenti, si dum patitur tempus, occurrerit nostri vestrique consulti suffragium, et colla superbarum gentium detumescent, et imperii fines erunt intacti. Restat ut venturorum[*](ut uenturorum, Her., cf. xxi. 10. 2; rotorum, Hagendahl; ucturum, V.) spem quam gero secundo roboretis effectu.
Iulianum hunc fratrem meum patruelem (ut nostis,) verecundia qua nobis ita ut necessitudine carus est, recte spectatum, iamque elucentis industriae iuvenem, in Caesaris adhibere potestatem exopto, coeptis (si videntur utilia) etiam vestra consensione firmandis.
Dicere super his plura conantem, interpellans contio lenius prohibebat, arbitrium summi numinis id esse non mentis humanae velut praescia venturi proclamans.[*](proclamans, W2, Clark, c.c.; praedans, V.)