Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Testabatur enim id se procul dubio scire, quod siqui mitteretur externus, suopte ingenio Silvanus etiam nulla re perterrente timidior, composita forte turbabit.

Et quamquam utilia moneret et necessaria, ventis tamen loquebatur incassum. Namque Arbetione auctore, Apodemius ad eum vocandum cum

v1.p.138
litteris mittitur, inimicus bonorum omnium diuturnus et gravis. Qui incidentia parvi ducens[*](incidentia parvi ducens, Val.; incidentis, lac. of 27 letters, V; lac. of 6 letters, G.) cum venisset in Gallias, dissidens a mandatis, quae proficiscenti sunt data, nec viso Silvano nec oblatis scriptis ut veniret admonito,[*](admonito, AG; admonuit, EB; admonit, V. Clark indicates lac.) remansit adscitoque rationali, quasi proscripti iamque necandi magistri peditum clientes et servos hostili tumore vexabat.

Inter haec tamen dum praesentia Silvani speratur, et Apodemius quieta perturbat, Dynamius ut argumento validiore impie structorum adsereret fidem, compositas litteras his concinentes quas obtulerat principi per praefectum, ad tribunum miserat fabricae Cremonensis, nomine Silvani et Malarichi, a quibus ut arcanorum conscius monebatur parare propere cuncta.

Qui cum haec legisset, haerens et ambigens diu quidnam id esset—nec enim meminerat secum aliquando super negotio ullo interiore hos quorum litteras acceperat collocutos—epistulas ipsas per baiulum qui portarat, iuncto milite ad Malarichum remisit,[*](remisit, Her.; misit, V.) obsecrans ut doceret aperte quae vellet, non ita perplexe; nec enim intellexisse firmabat, ut subagrestem et simplicem, quid significatum esset obscurius.

Haec Malarichus subito nanctus, etiam squalens et maestus, suamque

v1.p.140
et popularis Silvani vicem graviter ingemiscens, adhibitis Francis, quorum ea tempestate in palatio florebat, erectius iam loquebatur; tumultuando patefactis[*](tumultuando patefactis, Val.; tumultua (lac. of 10 letters) factis, V.) insidiis reserataque[*](reserataque, Kiessling; refe (lac. of 3 letters) que, V.) iam fallacia, per quam ex confesso salus eorum appetebatur.

Hisque cognitis statuit imperator, dispicientibus consistorianis et militaribus universis, in negotium perspicaciter inquiri.[*](perspicaciter inquiri, Her.; praeter morem inquiri, Traube, Novák; praeterinquiri, V.) Cumque iudices resedissent,[*](resedissent, Novák; festidissent, V.) Florentius Nigriniani filius agens tune pro magistro officiorum, contemplans diligentius scripta, apicumque pristinorum quasi quandam umbram[*](umbram, added by Her.; V omits.) repperiens animadvertit (ut factum est) priore textu interpolato longe alia quam dictarat Silvanus, ex libidine consarcinatae falsitatis adscripta.

Proinde fallaciarum nube discussa, imperator doctus gesta relatione fideli, abrogata potestate praefectum statui sub quaestione praecepit, sed absolutus est enixa conspiratione multorum. Suspensus autem Eusebius ex comite privatarum, se conscio haec

v1.p.142
dixerat concitata.

Aedesius omnino nescisse[*](omnino nescisse, Traube; enim minus scisse, V.) quid actum sit pertinaci infitiatione contendens, abiit innoxius, et ita finito negotio, omnes sunt absoluti quos exhiberi delatio compulit criminosa. Dynamius vero ut praeclaris artibus illustratus, cum correctoris dignitate regere iussus est Tuscos et Umbros.[*](et Umbros, Seeck added in lac. of 15 letters.)

Agens inter haec apud Agrippinam Silvanus, assiduisque suorum comperiens[*](conperiens, Clark; conperiis, V.) nuntiis, quae Apodemius in labem suarum ageret fortunarum, et sciens animum tenerum versabilis principis, timensque ne trucidaretur[*](timensque ne trucidaretur (trucidaretur for perageretur reus, Gronov; -que added by Clark), BG; (lac. of 15 letters) aretur, V.) absens et inauditus,[*](inauditus, Val.; indamnatus, V.) in difficultate positus maxima, barbaricae se fidei committere cogitabat.

Sed Laniogaiso vetante (tunc tribuno) quem dum militaret candidatus solum adfuisse morituro Constanti supra rettulimus, docenteque Francos, unde oriebatur, interfecturos eum aut accepto praemio prodituros, nihil tutum ex praesentibus ratus, in consilia agitabatur[*](agitabatur, E, Eyssen.; cogitabatur, V.) extrema et sensim cum principiorum verticibus erectius[*](erectius, Traube; erectus, V.) collocutus, eisdemque magnitudine promissae mercedis accensis, cultu purpureo a draconum et vexillorum

v1.p.144
insignibus ad tempus abstracto, ad culmen imperiale surrexit.