Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Ita dux haut exsilium meritorum hoc genere oppetit mortis, metu calumniarum, quibus factione iniquorum irretitus est absens, ut tueri possit salutem, ad praesidia progressus extrema.
Licet enim ob tempestivam illam cum armaturis proditionem ante Mursense proelium obligatum gratia retineret Constantium, ut dubium tamen et mutabilem verebatur, licet patris quoque Boniti praetenderet fortia facta, Franci quidem sed pro Constantini partibus in bello civili acriter contra Licinianos saepe versati.
Evenerat autem
Igitur Silvano Agrippinae (ut relatum est) interfecto, inaestimabili gaudio re cognita princeps, insolentia coalitus et tumore, hoc quoque felicitatis suae prosperis cursibus assignabat, eo more quo semper oderat fortiter facientes, ut quondam Domitianus, superare tamen quacumque arte contraria cupiebat.
Tantumque afuit laudare industrie gesta, ut etiam quaedam scriberet de Gallicanis intercepta thesauris, quos nemo attigerat. Idque scrutari iusserat artius interrogate Remigio, etiam tum rationario apparitionis armorum magistri, cui multo postea Valentiniani temporibus laques vitam in causa Tripolitanae legationis, eripuit.