Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Iamque eum egressum solum de se metuens quisque per longa spatia deducebat. Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia,[*](tristia, EAG; accidentia, Clark; haberet tristitia recidentia, V.) quod in locum suum[*](locumsuum, Her.; locos (from locis) sunt. ) secunda substituunt,[*](V has lac. of 10 letters at end of page; no lac., BG.) mirabamur illam sententiam Tullianam, ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis: Et quamquam optatissimum est perpetuo fortunam quam florentissimam permanere, illa tamen aequalitas vitae non tantum habet sensum, quantum cum ex miseris[*](miseris, Kiessling; seris, V.) et perditis rebus ad meliorem statum fortuna revocatur.

Festinamus itaque itineribus magnis, ut ambitiosus magister armorum, ante allapsum per Italicos de tyrannide ullum Rumorem, in suspectis finibus appareret, verum cursim nos properantes aeria quadam via[*](aeria quadam uia, Novák; aeria uia quadam, Clark, cf. xviii. 6, 3; aeraria quadam, V. ) antevolans prodiderat Fama, et Agrippinam ingressi, invenimus cuncta nostris conatibus altiora.

Namque convena undique multitudine trepide coepta fundante, coactisque copiis multis, pro statu rei praesentis id aptius videbatur, ut ad imperatoris novelli, per ludibriosa auspicia virium accessu firmandi sensum ac voluntatem dux flexibilis[*](flexibilis, Bentley; flexilis, Pet.; fiebilis, V.) verteretur; quo variis

v1.p.150
assentandi figmentis in mollius vergente securitate, nihil metuens hostile deciperetur.

Cuius rei finis arduus videbatur; erat enim cautius observandum, ut appetitus opportunitati obtemperarent, nec praecurrentes eam nec deserentes. Qui si eluxissent intempestive, constabat nos omnes sub elogio uno morte multandos.