Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Namque improvisi[*](namque inprovisi, Langen added in lac. of 7 letters; visi, V.) e latebris hostes exsiliunt, et sine parsimonia quicquid offendi poterat telorum genere multiplici configebant; nec enim resistere nostrorum quisquam potuit, nec aliud vitae subsidium, nisi discessu sperare veloci. Quocirca vulneribus declinandis intenti, incomposito agmine milites huc et illuc dispalantes, terga ferienda dederunt. Plerique tamen per angustas semitas sparsi, periculoque praesidio tenebrosae noctis extracti, revoluta iam luce, redintegratis viribus agmini quisque proprio sese consociavit. In quo casu ita tristi et inopino, abundans numerus armatorum, et tribuni desiderati sunt decem.

Ob quae Alamanni sublatis animis ferocius incedentes secuto die[*](secuto die, Clark; se cotidie, VI,) prope munimenta Romana, adimente matutina nebula lucem, strictis

v1.p.130
mucronibus discurrebant, frendendo minas tumidas intentantes. Egressique repente scutarii, cum obiectu turmarum hostilium repercussi stetissent, omnes suos conspiratis mentibus ciebant ad pugnam.

Verum cum plerosque recentis aerumnae documenta terrerent, et[*](et intuta, Val.; intota, V.) intuta fore residua credens haereret Arbetio, tres simul exsiluere tribuni, Arintheus agens vicem armaturarum rectoris, et qui equestrem turmam comitum tuebatur, et Bappo ducens promotos.

Qui cum commissis sibi militibus, pro causa communi se velut propria Deciorum veterum exemplo voventes, more[*](Qui cum comnmissisuouentes, more, Her. (cf. xvi. 10, 3; xxiii. 5, 19); promote (lac. 30 letters) missis sibi (lac. of 11 letters) causa communis velut propri (lac. of 18 letters) ueterum exemplo usuentere, V.) fluminis hostibus superfusi, non iusto proelio sed discursionibus rapidis,[*](rapidis, Her. in lac. of 9 letters.) universos in fugam coegere foedissimam. Qui dispersi laxatis ordinibus, dumque elabi properant impediti, corpora nudantes intecta, gladiorum hastarumque densis ictibus truncabantur.