Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Haec augente vulgatius fama, tantum aberat, ut proderet quisquam visa nocturna, ut contra[*](contra, Traube; ut, AG, C. F. W. Müller; cum, V.) aegre homines dormisse sese praesentibus faterentur externis, maerebantque docti quidam, quod apud Atlanteos nati non essent, ubi memorantur somnia non videri; quod unde eveniat, rerum scientissimis relinquamus.

Inter has quaestionum suppliciorumque species diras, in Illyrico exoritur alia clades, ad multorum

v1.p.122
pericula ex verborum inanitate progressa. In convivio Africani, Pannoniae secundae rectoris, apud Sirmium poculis amplioribus madefacti quidam, arbitrum adesse nullum existimantes, licenter imperium praesens ut molestissimum incusabant; quibus alii optatam permutationem temporum adventare, veluti e praesagiis affirmabant, non nulli maiorum augurio[*](augurio, EW2 N, Mommsen; auguria, G; auirio, V.) sibi portendi, incogitabili dementia promittebant.

E quorum numero Gaudentius agens[*](agens, E, Val.; magis, V; magnis, W2 BG.) in rebus, mente praecipiti stolidus, rem ut seriam detulerat ad Rufinum, apparitionis praefecturae praetorianae tune principem, ultimorum semper avidum hominem, et coalita pravitate famosum.

Qui confestim quasi pinnis elatus, ad comitatum principis advolavit, eumque ad suspiciones huius modi mollem et penetrabilem, ita acriter inflammavit, ut sine deliberatione ulla Africanus, et omnes letalis mensae participes, iuberentur rapi sublimes. Quo facto delator funestus, vetita ex more humano validius cupiens, biennio id quod agebat (ut postularat) continuare praeceptus est.

Missus igitur ad eos corripiendos Teutomeres protector domesticus cum collega onustos omnes catenis (ut mandatum est) perducebat. Sed ubi ventum est Aquileiam, Marinus tribunus[*](tribunus, Val. added in lac. of 8 letters.) ex campidoctore eo tempore vacans, auctor perniciosi sermonis, et alioqui naturae ferventis, in taberna

v1.p.124
relictus, dum parantur itineri necessaria, lateri cultrum longiorem[*](longiorem, Novák added in lac. of 9 letters, cf. xvi. 12, 39; xvii. 12, 2.) casu repertum impegit, statimque extractis vitalibus, interiit.

Residui ducti Mediolanum, excruciatique tormentis, et confessi inter epulas petulanter se quaedam locutos, iussi sunt attineri poenalibus claustris, sub absolutionis aliqua spe (licet incerta). Protectores vero pronuntiati vertere solum exilio, ut Marino eisdem consciis mori permisso, veniam Arbetione meruere precante.

Re hoc modo finita, ---[*](The lac. (12 letters) contained the name of another tribe of the Alamanni, which cannot be supplied.) et Lentiensibus, Alamannicis pagis, indictum est bellum, collimitia saepe Romana latius irrumpentibus. Ad quem procinctum imperator egressus, in Raetias camposque venit Caninos, et digestis diu consiliis, id visum est honestum et utile, ut eo cum militis parte ibidem opperiente,[*](ibidem opperiente, Her. added in lac. indicated by Schneider; pater for parte without lac., V.) Arbetio magister equitum cum validiore exercitus manu, relegens margines lacus

v1.p.126
Brigantiae pergeret, protinus barbaris congressurus. Cuius loci figuram breviter quantum ratio patitur, designabo.

Inter montium celsorum amfractus, immani pulsu Rhenus exoriens, per scopulos extenditur altos,[*](exoriens per, scripsi; exoriens per praeruptos, Val. in lac. of 11 letters; pulsurhen . pulos, V.) nullos advenas amnes[*](altos, scripsi.;) adoptans, ut per[*](nullos advenas am, Gronov added in lac. of 10 letters extenditur nes, V.) cataractas inclinatione praecipiti funditur Nilus. Et navigari ab ortu poterat primigenio copiis exuberans propriis, ni ruenti curreret similis potius[*](per, Val. added in lac. of 3 letters. similis potius, Val.; sim (lac. of 8 letters), quam, V.) quam fluenti lenius amni.[*](lenius amni, scripsi in lac. of 6 letters.)

Iamque ad plana volutus,[*](ad plana volutus, Petschenig; ad (lac. 7 letters) solutus, V.) altaque divortia riparum adradens, lacum invadit rotundum et vastum, quem Brigantiam accola Raetus appellat, perque quadringenta et sexaginta stadia longum, parique paene spatio late diffusum, horrore silvarum squalentium inaccessum, nisi qua vetus illa Romana virtus et sobria iter composuit latum, barbaris et natura locorum et caeli inclementia refragante.

Hanc ergo paludem spumosis strependo[*](strependo, G; stridendo, Traube; stertendo from tertendo. ) verticibus amnis irrumpens, et undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali intersecat libramento, et tamquam elementum perenni discordia separatum, nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris, nec contagia deinde ulla perpetiens, oceani gurgitibus intimatur.