Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Nec defuere deinceps ex his emergentia casibus, quae diceres[*](diceres, Her.; dispice, V.) secundis avibus contigisse, dum punirentur ex iure, vel tamquam irrita diffluebant et vana. Sed accidebat non numquam, ut opulenti pulsantes praesidia potiorum, eisdemque tamquam ederae celsis arboribus adhaerentes, absolutionem pretiis mercarentur immensis; tenues vero, quibus exiguae vires[*](vires, EA; res, W2G; vere serant, V.) erant ad redimendam salutem aut nullae, damnabantur abrupte. Ideoque et veritas mendaciis velabatur, et valuere pro veris aliquotiens falsa.
Perductus est eisdem diebus et Gorgonius, cui erat thalami Caesariani cura commissa, cumque eum ausorum fuisse participem, concitoremque interdum, ex confesso pateret, conspiratione spadonum iustitia concinnatis mendaciis obumbrata, periculo evolutus abscessit.
Haec dum Mediolani aguntur, militarium catervae ab oriente perductae sunt Aquileiam, cum aulicis pluribus, membris inter catenas fluentibus, spiritum trahentes exiguum vivendique moras per aerumnas detestati multiplices. Arcessebantur enim ministri fuisse Galli ferocientis, perque eos Domitianus discerptus credebatur et Montius, et alii post eos acti in exitium praeceps.
Ad quos audiendos [*](Arbetio, Kellerbauer; Arbitio, Seeck; arborum, V.) missus est et Eusebius, cubiculi praepositus, ambo inconsideratae iactantiae, iniusti pariter et cruenti. Qui nullo perspicaciter inquisito,[*](inquisito, added by Hadr. Val.) sine innocentium sontiumque differentia, alios verberibus vel tormentis afflictos exsulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis. Impletisque funerum bustis, reversi velut ovantes, gesta rettulerunt ad principem, erga haec et similia palam obstinatum et gravem.