Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Domitiano crudeli morte consumpto, Musonianus eius orientem praetoriani regebat potestate praefecti, facundia sermonis utriusque clarus. Unde sublimius quam sperabatur eluxit.

Constantinus enim cum limatius superstitionum quaereret sectas, Manichaeorum et similium, nec interpres inveniretur idoneus, hunc sibi commendatum ut sufficientem elegit; quem, officio functum perite, Musonianum voluit appellari, ante Strategium dictitatum, et ex eo percursis honorum gradibus multis, ascendit ad praefecturam, prudens alia tolerabilisque provinciis, et mitis et blandus, sed ex qualibet occasione, maximeque ex controversis litibus (quod nefandum est) et in totum[*](in totum, V; inlotum, Her.) lucrandi aviditate sordescens, ut inter alia multa, evidenter apparuit in quaestionibus agitatis super morte Theophili Syriae consularis, proditione Caesaris Galli, impetu plebis promiscuae discerpti, ubi damnatis pauperibus, quos cum haec agerentur, peregre fuisse constabat, auctores diri facinoris exutis patrimoniis absoluti sunt divites.

v1.p.200

Hunc Prosper adaequabat, pro magistro equitum agente etiam tum in Galliis, militem regens, abiecte ignavus et (ut ait comicus) arte despecta furtorum rapiens propalam.

Quis concordantibus, mutuaque commercia vicissim sibi conciliando locupletatis, Persici duces vicini fluminibus, rege in ultimis terrarum suarum terminis occupato, per praedatorios globos nostra vexabant, nunc Armeniam aliquotiens Mesopotamiam confidentius incursantes, Romanis ductoribus ad colligendas oboedientium exuvias occupatis.

Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto versante, Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus, urgente genuino vigore, pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere provinciae fragmenta iam parans, si adfuisset fortuna[*](fortuna, added by Wagner.) flatu tandem secundo.

Quia igitur res magnae quas per Gallias virtute felicitateque correxit, multis veterum factis fortibus praestant, singula serie

v1.p.202
progrediente monstrabo, instrumenta omnia mediocris ingenii (si suffecerint) commoturus.

Quicquid autem narrabitur, quod non falsitas arguta concinnat, sed fides integra rerum absolvit, documentis evidentibus fulta, ad laudativam paene materiam pertinebit.

Videtur enim lex quaedam vitae melioris hunc invenem a nobilibus cunis ad usque spiritum comitata supremum. Namque incrementis velocibus ita domi forisque colluxit, ut prudentia Vespasiani filius Titus alter aestimaretur, bellorum gloriosis cursibus Traiani simillimus, clemens ut Antoninus, rectae perfectaeque rationis indigine congruens Marco, ad cuius aemulationem actus suos effingebat et mores.

Et quoniam (ut Tulliana docet auctoritas) omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item, sic praeclarae huius indolis rudimenta, tune multis obnubilantibus tegebantur, quae anteferri gestis eius postea multis et miris, hac ratione deberent, quod adulescens primaevus, ut Erechtheus in secessu Minervae nutritus, ex Academiae quietis umbraculis, non e militari tabernaculo, in pulverem Martium tractus, strata Germania, pacatisque rigentis Rheni meatibus, cruenta spirantium regum hic sanguinem fudit, alibi manus catenis afflixit.

v1.p.204

Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum, inter rumores, qui volitabant assidui, comperit Augustuduni civitatis antiquae muros spatiosi quidem ambitus sed carie vetustatis invalidos, barbarorum impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu, veteranos concursatione pervigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare.