Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

In[*](in, added by A; VBG omit.) Aquitania quae Pyrenaeos montes et eam partem spectat oceani quae pertinet ad Hispanos,

v1.p.192
prima provincia est Aquitanica, amplitudine civitatum admodum culta omissis aliis multis, Burdigala et Arverni excellunt, et Santones et Pictavi.

Novem populos Ausci commendant et Vasatae. In Narbonensi Elusa et Narbona et Tolosa[*](Tolosa, N, Val.; Tolosa et, V; Tolosa quae, BG.) principatum urbium tenent. Viennensis civitatum decore multarum, e[*](e, added by Damsté; V omits.) quibus potiores sunt Vienna ipsa et Arelate et Valentia; quibus Massilia iungitur, cuius societate et viribus in discriminibus arduis fultam aliquotiens legimus Romam.

His prope Salluvii sunt et Nicaea et Antipolis, insulaeque Stoechades.

Et quoniam ad has partes opere contexto pervenimus, silere super Rhodano, maximi nominis flumine, incongruum est et absurdum. A Poeninis Alpibus effusiore copia fontium Rhodanus fluens, et proclivi impetu ad planiora degrediens, proprio agmine ripas occultat, et paludi sese ingurgitat, nomine Lemanno, eamque intermeans, nusquam aquis miscetur externis, sed altrinsecus summitates undae praeterlabens segnioris, quaeritans exitus, viam sibi impetu veloci molitur.