Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Temporibus priscis, cum laterent hae partes ut barbarae, tripertitae fuisse creduntur in Celtas eosdemque Gallos divisae, et Aquitanos et Belgas, lingua institutis legibusque discrepantes.
Et Gallos quidem (qui Celtae sunt) ab Aquitanis Garumna disterminat flumen, a Pyrenaeis oriens collibus, postque oppida multa transcursa, in oceano delitescens.
Belgis vero eandem gentem Matrona discindit et Sequana, amnes magnitudinis geminae; qui fluentes per Lugdunensem, post circumclausum ambitu insulari Parisiorum castellum, Lutetiam , consociati, meantesque protinus prope astra Constantia funduntur in mare.
Horum omnium apud veteres Belgae dicebantur esse fortissimi, ea propter quod ab humaniore cultu longe discreti, nec adventiciis effeminati deliciis, diu cum transrhenanis certavere Germanis.