Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Est enim e Galliis venientibus prona humilitate devexum, pendentium saxorum altrinsecus visu terribile praesertim verno tempore,[*](tepore, Damsté; tempore, V.) cum liquente gelu nivibusque solutis flatu calidiore ventorum, per diruptas utrimque angustias et lacunas, pruinarum congerie latebrosas, descendentes cunctantibus plantis homines et iumenta procidunt et carpenta; idque remedium ad arcendum exitium repertum est solum, quod pleraque vehicula vastis funibus illigata pone cohibente virorum vel nisu valido vix gressu reptante, paulo tutius devolvuntur. Et haec (ut diximus) anni verno contingunt.
Hieme vero humus crustata frigoribus et tamquam levigata ideoque labilis incessum praecipitantem impellit; et patulae valles per spatia plana glacie perfidae vorant non numquam transeuntes. Ob quae locorum callidi eminentes ligneos stilos per cautiora loca defigunt, ut eorum series viatorem ducat innoxium; qui si
A summitate autem huius Italici clivi, planities ad usque stationem nomine Martis per septem extenditur milia, et hinc alia celsitudo erectior, aegreque superabilis, ad Matronae porrigitur verticem, cuius vocabulum casus feminae nobilis dedit. Unde declive quidem iter sed expeditius ad usque castellum Brigantiam patet.
Huius sepulcrum reguli, quem itinera struxisse rettulimus, Segusione est moenibus proximum, manesque eius ratione gemina religiose[*](religiose, vulgo; religione, V.) coluntur, quod iusto moderamine rexerat suos, et asscitus in societatem rei Romanae, quietem genti praestitit sempiternam.