Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Post haec indumentum regale quaerebatur, et ministris fucandae purpurae tortis, confessisque pectoralem tuniculam sine manicis textam, Maras nomine quidam inductus est (ut appellant Christiani)

v1.p.78
diaconus; cuius prolatae litterae scriptae Graeco sermone, ad Tyrii textrini praepositum, celerari speciem perurgebant, quam autem non indicabant; denique etiam idem ad usque discrimen vitae vexatus, nihil fateri compulsus est.

Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas, cum ambigerentur quaedam, non nulla levius actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater et filius, in exilium acti, cum ad locum Crateras nomine pervenissent, villam scilicet suam, quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur lapide, ut mandatum est, fractis cruribus occiduntur.

Post quorum necem nihilo lenius ferociens Gallus, ut leo cadaveribus pastus, multa huius modi scrutabatur. Quae singula narrare non refert, ne professionis modum (quod sane vitandum[*](sane uitandum, Cornelissen, Traube; saevitatum, V.) est) excedamus.

Haec dum oriens diu[*](diu, V; dira, Damsté.) perferret, caeli reserato tepore, Constantius consulatu suo septies et Caesaris iterum, egressus Arelate Valentiam petit, in Gundomadum et Vadomarium fratres Alamannorum reges arma moturus, quorum crebris excursibus vastabantur confines limitibus terrae Gallorum.

Dumque ibi diu moratur, commeatus opperiens, quorum

v1.p.80
translationem ex Aquitania verni imbres solito crebriores prohibebant auctique torrentes, Herculanus advenit protector domesticus, Hermogenis ex magistro equitum filius, apud Constantinopolim (ut supra retulimus) popularium[*](popularium, Pet.; populari ui, Mommsen; populari ut, V.) quondam turbela discerpti. Quo verissime referente quae Gallus egerat coniuxque,[*](coniuxque, Heraeus; damnis, BG; domus quae, V (quae del. V3).) super praeteritis maerens, et futurorum timore suspensus, angorem animi quam diu potuit .[*](amendabat, Bentley, Clark; emendabat, V.)

Miles tamen interea omnis apud collectus, morarum impatiens saeviebat, hoc irritatior, quod nec subsidia vivendi suppeterent, alimentis nondum ex usu translatis.