Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium principem, sed siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus, acerbum et implacabilem, et in hoc causarum titulo dissimilem sui.
Proinde die funestis interrogationibus praestituto, imaginarius iudex equitum resedit magister, adhibitis allis, iam quae essent agenda praedoctis, et assistebant hinc inde notarii, quid quaesitum esset quidve responsum, cursim ad Caesarem perferentes; cuius imperio truci, stimulis reginae exsertantis ora[*](ora, Novak, Her. (cf. Aen. iii. 425); aura, V.) subinde per aulaeum, nec diluere obiecta permissi nec defensi periere complures.
Primi igitur omnium statuuntur Epigonus et Eusebius, ob nominum gentilitatem oppressi. Praediximus enim Montium sub ipso vivendi termino his vocabulis appellatos, fabricarum culpasse tribunos, ut adminicula futurae molitioni[*](molitioni, Lind.; militioni, V (melitioni, V3).) pollicitos.
Et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra temptata, sulcatis lateribus, mortisque metu admoto,
Cumque pertinacius (ut legum gnarus) accusatorem flagitaret atque sollemnia, doctus id Caesar, libertatemque superbiam ratus, tamquam obtrectatorem audacem excarnificari praecepit, qui ita evisceratus ut cruciatibus membra deessent, implorans caelo iustitiam, torvum renidens, fundato pectore mansit immobilis, nec se incusare nec quemquam alium passus, et tandem nec confessus nec confutatus, cum consorte poenali est morte multatus. Et ducebatur intrepidus, temporum iniquitati insultans, imitatus Zenonem veterem Stoicum, qui ut mentiretur quaedam laceratus diutius, avulsam sedibus linguam suam cum cruento sputamine, in oculos interrogantis Cyprii regis impegit.
Post haec indumentum regale quaerebatur, et ministris fucandae purpurae tortis, confessisque pectoralem tuniculam sine manicis textam, Maras nomine quidam inductus est (ut appellant Christiani)
Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas, cum ambigerentur quaedam, non nulla levius actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater et filius, in exilium acti, cum ad locum Crateras nomine pervenissent, villam scilicet suam, quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur lapide, ut mandatum est, fractis cruribus occiduntur.
Post quorum necem nihilo lenius ferociens Gallus, ut leo cadaveribus pastus, multa huius modi scrutabatur. Quae singula narrare non refert, ne professionis modum (quod sane vitandum[*](sane uitandum, Cornelissen, Traube; saevitatum, V.) est) excedamus.
Haec dum oriens diu[*](diu, V; dira, Damsté.) perferret, caeli reserato tepore, Constantius consulatu suo septies et Caesaris iterum, egressus Arelate Valentiam petit, in Gundomadum et Vadomarium fratres Alamannorum reges arma moturus, quorum crebris excursibus vastabantur confines limitibus terrae Gallorum.