Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Nec piget dicere magis hanc insulam populum Romanum quam iuste. Ptolomaeo enim rege foederato nobis et socio, ob aerarii nostri angustias iusso sine culpa proscribi, ideoque hausto veneno, voluntaria morte deleto, et tributaria facta est, et velut hostiles eius exuviae classi impositae, in urbem advectae sunt per Catonem. Nunc repetetur ordo gestorum.